라틴어 문장 검색

nonne et audaciam eius qui in crimen vocetur singularem ostendere et mores feros immanemque naturam et vitam vitiis flagitiisque omnibus deditam, denique omnia ad perniciem profligata atque perdita?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 13장 4:2)
nondum lucebat cum Ameriae scitum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 34장 3:2)
nempe in ea quae primum iudicium de capite vidit M. Horati, fortissimi viri, qui nondum libera civitate tamen populi Romani comitiis liberatus est, cum sua manu sororem esse interfectam fateretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 3장 1:4)
quod si nondum satis cernitis, cum res ipsa tot tam claris argumentis signisque luceat, pura mente atque integra Milonem, nullo scelere imbutum, nullo metu perterritum, nulla conscientia exanimatum Romam revertisse, recordamini, per deos immortalis, quae fuerit celeritas reditus eius, qui ingressus in forum ardente curia, quae magnitudo animi, qui voltus, quae oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 23장 1:1)
principia verecunda, nondum elatis incensa verbis, sed acuta sententiis vel ad offensionem adversarii vel ad commendationem sui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 36장 1:1)
Nondum est definitio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 6장 1:9)
Nondum est satis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 6장 1:15)
ita, qui nondum nati sunt, miseri iam sunt, quia non sunt, et nos, si post mortem miseri futuri sumus, miseri fuimus ante quam nati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 13:2)
sed qui nondum ea quae multis post annis tractare coepissent physica didicissent, tantum sibi persuaserant, quantum natura admonente cognoverant, rationes et causas rerum non tenebant, visis quibusdam saepe movebantur, isque maxime nocturnis, ut viderentur ei, qui vita excesserant, vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 29:5)
Endymion vero, si fabulas audire volumus, ut nescio quando in Latmo obdormivit, qui est mons Cariae, nondum, opinor, est experrectus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 91:5)
nondum gustaverat, inquit, vitae suavitatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 92:9)
Sed adhuc de consuetudine exercitationis loquor, nondum de ratione et sapientia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 40:2)
Quae autem libidini subiecta sunt, ea sic definiuntur, ut ira sit libido poeniendi eius qui videatur laesisse iniuria, excandescentia autem sit ira nascens et modo existens, quae θύμωσισ Graece dicitur, odium ira inveterata, inimicitia ira ulciscendi tempus observans, discordia ira acerbior intimo animo et corde concepta, indigentia libido inexplebilis, desiderium libido eius, qui nondum adsit, videndi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 21:1)
Atqui, si ita est, profligata iam haec et paene ad exitum adducta quaestio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 15:4)
Epicurum 343 20 - in furorem incidere potest 322 13 - nondum visus 307 14 sapientes septem 407 7 sapientia definitur 390 1 407 4 = philosophia 436 24 sapientiae studium v. philosophia sapientiae 339 5 securitas (vacuitas aegritudinis) 423 5 semina innata virtutum 317 1 initiorum et tamquam seminum 435 19 sensus (αἴσθησισ τ. ζώͺου) 421 13 (αἰσθητήρια) 241 1 sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.212)

SEARCH

MENU NAVIGATION