라틴어 문장 검색

Charmides Neque fuit neque erit neque esse quemquam hominem in terra arbitror, quoi fides fidelitasque amicum erga aequiperet tuam;
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 5, scene 21)
Callicles Si quid amicum erga bene feci aut consului fideliter, non videor meruisse laudem, culpa caruisse arbitror.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 5, scene 23)
metuo, si tibi denegem quod me oras, ne te leviorem erga me putes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 5, scene 293)
Miserumst, male promerita, ut merita sunt, si ulcisci non licet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 5, scene 2100)
non enim aliter videtur promereri, qui citat eos, quorum responsum, quid senserint scribentes, non potest coram indicari.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말29)
Valet igitur multum ad vincendum probari mores et instituta et facta et vitam eorum, qui agent causas, et eorum, pro quibus, et item improbari adversariorum, animosque eorum, apud quos agetur, conciliari quam maxime ad benevolentiam cum erga oratorem tum erga illum, pro quo dicet orator.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 182:1)
ad paternas enim magnas et veteres et iustas necessitudines magnam attulit accessionem tua voluntas erga me meaque erga te par atque mutua.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 16A 2:2)
facies igitur ut ex Pinari, gratissimi hominis, litteris tuum et erga illum et erga Dionysium studium perspiciamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 24 4:5)
Quam turpe et illud, ut non aliter afficiatur quis erga amicum, quam erga se ipsum, cum unusquisque de se humilia, sublimia sentire debeat de amico.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:16)
sed alia causa est alienarum alia necessariarum in societate aliqua personarum, alia fidelis alia infidelis, alia parentum erga filios alia filiorum erga parentes, alia postremo ea quae in his rebus vel maxime intuenda est, viri et uxoris, ubi mulierem coniugatam non licet dicere:
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 7:2)
aut iste motus fit ab aere vehente et pone corpus emissum se colligente, instar fluvii erga scapham aut venti erga paleas;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 359:7)
in com- munione autem quae posita pars est, iustitia dicitur eaque erga deos religio, erga parentes pietas vulgo autem bonitas, creditis in rebus fides, in moderatione animi advertendi lenitas, amicitia in benevolentia nominatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 22장 5:1)
huius es namque vel erga me dignationis vel erga reliquos auctoritatis, ut si quid fieri voles (voles autem quicquid aequissimum est), non suadere tam debeas quam iubere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Euphronio salutem 2:2)
nimisque ego illum hominem metuo et formido male, ne malus item erga me sit ut erga illum fuit, ne in re secunda nunc mi obvertat cornua, si occasionem capsit qui sit malus;
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 33)
Et ecce nobis repente de tergo manipulus armati supercurrunt equites, aegreque cohibita equorum curriculi rabie, Philebum ceterosque comites eius involant avidi colloque constricto et sacrilegos impurosque compellantes interdum pugnis obverberant, necnon manicis etiam cunctos coartant et identidem ingenti sermone comprimunt, promerent potius aureum cantharum, promerent auctoramentum illud sui sceleris, quod simulatione sollemnium, quae in operto factitaverant, ab ipsis pulvinaribus matris deum clanculo furati, prorsus quasi possent tanti facinoris evadere supplicium tacita profectione, adhuc luce dubia pomerium pervaserint.
(아풀레이우스, 변신, 9권 9:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION