라틴어 문장 검색

atque illa 'occidat' inquit, 'dum imperet.'
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 9장9)
et promptiora quam promiserant inveniunt, obvias tribus, festo cultu senatum, coniugum ac liberorum agmina per sexum et aetatem disposita, extructos, qua incederet, spectaculorum gradus, quo modo triumphi visuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 13장5)
notos quoque equites Romanos operas arenae promittere subegit donis ingentibus, nisi quod merces ab eo qui iubere potest vim necessitatis adfert.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 14장11)
occulta quidem ad praesens sed magna ei praemia et secessus amoenos promittit, vel, si negavisset, necem intentat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 62장10)
neque infamia Paeti angebatur, quod eo maxime patuit quia filio eius tribuno ducere manipulos atque operire reliquias malae pugnae imperavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 28장5)
namque ab lacu Averno navigabilem fossam usque ad ostia Tiberina depressuros promiserant squalenti litore aut per montis adversos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 42장2)
Exim Annaei Lucani caedem imperat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 70장1)
quod adligati omni adulatione nec imperantibus umquam satis servi videntur nec nobis satis liberi?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 13장 4:4)
'Pro duobus' inquit Maternus 'promitto:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 16장 3:1)
ceterum neque animadvertere neque vincire, ne verberare quidem nisi sacerdotibus permissum, non quasi in poenam nec ducis iussu, sed velut deo imperante, quem adesse bellantibus credunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 7장 2:1)
Memoriae proditur quasdam acies inclinatas iam et labantes a feminis restitutas constantia precum et obiectu pectorum et monstrata comminus captivitate, quam longe impatientius feminarum suarum nomine timent, adeo ut efficacius obligentur animi civitatum quibus inter obsides puellae quoque nobiles imperantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 8장 1:1)
silentium per sacerdotes, quibus tum et coercendi ius est, imperatur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 11장 4:2)
sola terrae seges imperatur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 26장 3:1)
nihil profici patientia nisi ut graviora tamquam ex facili tolerantibus imperentur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 15장 1:2)
virtus porro ac ferocia subiectorum ingrata imperantibus;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 31장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION