라틴어 문장 검색

hac te nos fragili donabimus a. c. bene anticipat et offert munus, quod ille se facturum esse promiserat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 851)
in cuius necem cum nautae et servuli coniurassent, Apollo eum in somnis monuit, citharoedi habitu accepto canens cithara ut vi- taret insidias, auxilium ei non defuturum promittens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 555)
et bene dum promittunt se cantaturos, ni- hilominus dicunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 235)
nec te paeniteat p. d. p. allegoricos hoc dicit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 171)
protinus aerii mellis caelestia dona exeqvar rheto- rice dicturus de minoribus rebus magna promittit, ut et levem materiam sublevet et attentum faciat auditorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 11)
"Quam autem iniquum sit, incognitis et inexploratis iudicare, quod facitis, nobis ipsis paenitentibus credite."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:1)
"malum autem adeo non esse, ut Christianus reus nec erubesceret nec timeret, et unum solummodo, quod non ante fuerit, paeniteret."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:3)
in tanta animantium varietate homini ut soli cupiditas ingeneraretur cognitionis et scientiae quod si liceret ut iis qui in itinere deerravissent sic vitam deviam secutos corrigere errorem paenitendo, facilior esset emendatio temeritatis digladiari autem semper, depugnare in facinorosis et audacibus quis non cum miserrimum turn etiam stultissimum dixerit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, PROOEMIUM1)
Non me hercule, inquit, tibi re- promittere istuc quidem ausim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 5장 1:2)
Quodsi aliquando alicuius furore et scelere concitata manus ista plus valuerit quam vestra ac rei publicae dignitas, me tamen meorum factorum atque consiliorum numquam, patres conscripti, paenitebit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 20:4)
effluit igitur voluptas corporis et prima quaeque avolat saepiusque relinquit causam paenitendi quam recordandi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 137:5)
Qua quidem in causa et benivolos obiurgatores placare et invidos vituperatores confutare possumus, ut alteros reprehendisse paeniteat, alteri didicisse se gaudeant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 5:3)
eoque me minus instituti mei paenitet, quod facile sentio quam multorum non modo discendi sed etiam scribendi studia commoverim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 8:1)
tam diu autem velle debebis, quoad te, quantum proficias, non paenitebit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 3:2)
Potest enim accidere promissum aliquod et conventum, ut id effici sit inutile vel ei, cui promissum sit, vel ei, qui promiserit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 43:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION