라틴어 문장 검색

cum unum quidque transigere, expedire, absolvere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 14장 1:7)
quo fit ut veram illam et absolutam eloquentiam nemo consequatur, quod alia intellegendi alia dicendi disciplina est et ab aliis rerum ab aliis verborum doctrina quaeritur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 5장 1:3)
itaque hoc sum adgressus statim Catone absoluto - quem ipsum numquam attigissem tempora timens inimica virtuti, nisi tibi hortanti et illius memoriam mihi caram excitanti non parere nefas esse duxissem - , sed testificor me a te roga- tum et recusantem haec scribere esse ausum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 10장 2:1)
non hoc quo dicuntur os ducere, sed illo quo significant ingenue quo sensu quidque pronuntient.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 25장 4:4)
Hoc freti isti et ipsi infracta et amputata loquuntur et eos vituperant qui apta et finita pronuntiant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 51장 1:3)
at non est unum nec idem quod voce iucundum est et quod moderatione absolutum et quod inluminatum genere verborum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 54장 2:1)
Ergo in aliis, id est in historia et in eo quod appellamus ἐπιδεικτικόν, placet omnia dici Isocrateo Theopompeoque more illa cir- cumscriptione ambituque, ut tamquam in orbe inclusa currat oratio, quoad insistat in singulis perfectis absolutis- que sententiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 61장 4:3)
non quin idem sint numeri non modo ora- torum et poetarum verum omnino loquentium, denique etiam sonantium omnium quae metiri auribus possumus, sed ordo pedum facit, ut id quod pronuntiatur aut orationis aut poematis simile videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 68장 1:4)
hanc igitur, sive composi- tionem sive perfectionem sive numerum vocari placet, et adhibere necesse est, si ornate velis dicere, non solum, quod ait Aristoteles et Theophrastus, ne infinite feratur ut flumen oratio, quae non aut spiritu pronuntiantis aut interductu librari, sed numero coacta debet insistere, verum etiam quod multo maiorem habent apta vim quam soluta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 68장 2:1)
histrio si paulum se movit extra numerum aut si versus pronuntiatus est syllaba una brevior aut longior, exsibilatur, exploditur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 장 4:1)
nam qugd ineunte mense Sextili ab Attico libros petit ad quaestiones de natura deorum pertinentes (13, 39, 2), inde minime concludere licet Tusculanas disputationes iam turn absolutas fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말14)
cum igitur tum demum Atticus eas cum otio ac studio legisse videatur, vix errabimus si non fere ante initium a. 44 eas absolutas esse concludemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말26)
Quasi non necesse sit, quicquid isto modo pronunties, id aut esse aut non esse!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 13:16)
- Ne vos quidem, iudices i qui me absolvistis, mortem timueritis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 97:7)
sed philosophorum sententiis, qualis hic futurus sit, si modo aliquando fuerit, exponitur - , is igitur sive ea ratio, quae erit in eo perfecta atque absoluta, sic illi parti imperabit inferiori ut iustus parens probis filiis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 51:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION