라틴어 문장 검색

ut aliter dementire videatur qui sacras turres pervolat, aliter qui tecta viciniae transilit, et alia vis pronuntietur in eo qui genitalia vel lacertos, aha qui sibi gulam prosecat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 3:2)
quis illic sicarius, quis manticularius, quis sacrilegus aut corruptor aut lavantium praedo, quis ex illis etiam Christianus adscribitur?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 44장 2:3)
Sic et Epicurus omnem cruciatum doloremque depretiat, modicum quidem contemptibilem pronuntiando, magnum vero non diuturnum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 45장 6:1)
Plerique etiam in principes latrant sustinentibus vobis, et facilius statuis et salariis remunerantur quam ad bestias pronuntiantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 4:1)
Ceterum si de pudicitia provocemus, lego partem sententiae Atticae, in Socratem corruptorem adolescentium pronuntiatum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 10:1)
Nam et specialiter quaedam pronuntiata generaliter sapiunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 2:10)
Libero enim a rusticis primo fiebant ob beneficium quod ei adscribunt demonstrati gratia vini.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 2:6)
Ova honori Castorum adscribunt qui illos ovo editos credendo de cygno Iove non erubescunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 1:7)
Quasi parum etiam de spectaculis pronuntietur, cum concupiscentiae saeculi damnantur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 14장 1:2)
sed accinctus armis militiae spiritalis, palam se iussis illius parere nolle pronuntiabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 1:5)
Non enim omnes electi miracula faciunt, sed tamen eorum nomina omnium in caelo tenentur adscripta.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXXI. 1:12)
At si uno saltim die plenilunium tempus aequinoctii praecesserit, non hanc primo mensi anni incipientis, sed ultimo potius praeteriti lunam esse adscribendam;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 6:14)
Qua adridente pace ac serenitate temporum, plures in gente Nordanhymbrorum, tam nobiles, quam priuati, se suosque liberos, depositis armis, satagunt magis, accepta tonsura, monasterialibus adscribere uotis, quam bellicis exercere studiis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIII. 2:5)
victus tandem, quando quidem nihil praeter tempus noxae lucrarentur, remissa contione iter in insequentem diem pronuntiari cum iussisset, prima luce classico signum profectionis dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 653:1)
sisti reum, pecuniamque ni sistatur populo promitti placere pronuntiant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 153:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION