라틴어 문장 검색

Huic collectioni hoc modo Peripatetici quidam respondent, ut inperturbatum et constantem et sine tristitia sic interpretentur, tamquam inperturbatus dicatur, qui raro perturbatur et modice, non qui numquam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 3:1)
Cum hi novissimi versus in tragoedia Euripidis pronuntiati essent, totus populus ad eiciendum et actorem et carmen consurrexit uno impetu, donec Euripides in medium ipse prosilivit petens, ut expectarent viderentque, quem admirator auri exitum faceret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 15:1)
Putemus in praesentia ista duo esse, - nondum enim, quid mihi videatur, pronuntio, - quid prohibet, quominus aliud quidem sit, sed nihilominus bonum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 14:1)
Quam putas esse iucundum tribubus vocatis, eum candidati in templis suis pendeant et alius nummos pronuntiet, alius per sequestrem agat, alius eorum manus osculis conterat, quibus designatus contingendam manum negaturus est, omnes attoniti vocem praeconis exspectent, stare otiosum et spectare illas nundinas nec ementem quicquam nec vendentem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 3:2)
Nam apud istos vilissimae parti datur de meliore sententia, ut de bono pronuntiet sensus, obtunsa res et hebes et in homine quam in aliis animalibus tardior.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 4:3)
pronuntiatum est;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 2:17)
confitebor, inquit, adfectus patris quos ut quisque uolet interpretetur:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 10:5)
non pronuntiabo ante supremam.
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 7:15)
Si tibi tam pertinax aduersus me odium est, audacter quid sis facturus pronuntia;
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 10:4)
quoniam pronuntiatum est non debere, nemo iam hanc quaestionem tractat, sicut ne illam quidem, an quidquid pater imperat faciendum sit.
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 12:5)
quis de te pronuntiauit?
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 22:18)
accusauit te eques Romanus, iudicauerunt te equites Romani, praetor damnatum pronuntiauit, occidit meretrix.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 9:9)
ceterum idem semper de nobis pronuntiare debebimus, malos esse nos, malos fuisse, - invitus adiciam, et futuros esse.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 66:2)
Nemo haec ita interpretetur, tamquam reducam liberalitatem et frenis artioribus reprimam ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 87:1)
Quanto melius quantoque humanius id agere, ut illis quoque partes suae constent, et favere, ut gratia sibi referri possit, benigne omnia interpretari, gratias agentem non aliter, quam si referat, audire, praebere se facilem ad hoc, ut, quem obligavit, etiam exsolvi velit !
(세네카, 행복론, Liber II 73:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION