라틴어 문장 검색

Domus, inquit, suas quemque ire iubet et sua omnia frunisci.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 6:1)
postea, ubi irata facta est, servum recepticium sectari atque flagitare virum iubet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VI 2:4)
Propterea, inquit, servus eiusmodi sectari maritum et flagitare pecuniam iubebatur, ut eo ipso dolor maior et contumelia gravior viro fieret, quod eum servus nihili petendae pecuniae causa conpellaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VI 4:1)
Ea quodam die ubi paratis et expectantibus nobis adlata atque inposita mensae est, puerum iubet Taurus oleum in aulam indere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VIII 4:1)
Atque aspicit me et iubet quid sentiam dicere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VIII 10:1)
Ubi id factum est, ire ad Aristagoran iubet et Cum ad eum, inquit, veneris, mandasse me dicito ut caput tuum, sicut nuper egomet feci, deradat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 25:1)
Atque ubi hoc dixit, elegit virum fortitudine atque iustitia praeter alios praestantem, sed inopi lingua et infacundum, iussitque eum consensus petituque omnium eandem illam sententiam diserti viri cuimodi posset verbis dicere, ut nulla prioris mentione habita, scitum atque decretum populi ex eius unius nomine fieret qui id ipsum denuo dixerat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, III 7:1)
Ac propterea peto ut, si Gai Caesaris liber prae manibus est, promi iubeas, ut quam confidenter hoc indicat aestimari a te possit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 7:8)
Haec quidem Fronto requirere nos iussit vocabula non ea re, opinor, quod scripta esse in ullis veterum libris existumaret, sed ut nobis studium lectitandi in quaerendis rarioribus verbis exerceret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 17:1)
Quocirca statim proferri Iphigeniam Q. Enni iubet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, X 13:1)
ut quemque depalmaverat, numerari statim secundum Duodecim Tabulas quinque et viginti asses iubebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 14:5)
Sed cur tibi esse visa est inhumana lex omnium mea quidem sententia humanissima, quae iumentum dari iubet aegro aut seni in ius vocato?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 25:1)
neque insterni tamen delicate arceram iusserunt, quoniam satis esset invalido cuimodi vectabulum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 31:2)
Eum adulescentem Taurus a sodalitatibus convictuque hominum scaenicorum abducere volens, misit ei verba haec ex Aristotelis libro exscripta, qui Προβλήματα ̓Εγκύκλια inscriptus est, iussitque uti ea cotidie lectitaret:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, IV 4:1)
Rex, statim a victoria, ut qui sub matre admodum pia et devota, educatus fuisset, atque naturae suae ductu sacris operandis deditus esset, canticum Te Deum cantari solenniter iussit, toto exercitu praesente, in loco ipso ubi pugnatum fuerat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION