라틴어 문장 검색

Aqua uero frigida infusa, praeterquam capiti, etiam stomacho prodest, etiam articulis doloribusque, qui sunt sine ulceribus, item rubicundis nimis hominibus, si dolore uacant.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 9장 5:1)
ubi residere uolt in ipso acuti morbi impetu, praecipueque pulmonibus laborantibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 4장 1:2)
Sed tamen medicinae fides est, quae multo saepius perque multo plures aegros prodest.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 18:2)
Qui diu habent faciem pallidam et tumidam, aut capite aut uisceribus aut aluo laborant.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 3:2)
Atque in his quoque ea maxime prosunt, quae per deiectiones excernuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 12:1)
prodestque in hoc morbo, si iam aetate aliquis processit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 13:2)
Eadem aetas prodest et in coxae dolore et umerorum et omni resolutione neruorum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 14:2)
omnisque deiectio lippienti prodest.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 14:5)
Quae locis laborat aut difficulter partum edit, sternumento leuatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 16:4)
sed si nullum tamen appareat aliud auxilium, periturusque sit qui laborat, nisi temeraria quoque uia fuerit adiutus, in hoc statu boni medici est ostendere, quam nulla spes sit sine sanguinis detractione, faterique, quantus in hac ipsa metus sit, et tum demum, si exigetur, sanguinem mittere.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 7:3)
eaque missio sanguinis adeo non prodest, ut etiam noceat;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 17:3)
Ergo omnibus, qui ante febres horrore et tremore uexantur, omnibus, qui cholera laborant, omnibus etiam cum quadam hilaritate insanientibus, et comitiali quoque morbo oppressis necessarius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 13장 1:2)
Illud scire oportet, omne eiusmodi medicamentum, quod potui datur, non semper aegris prodesse, semper sanis nocere.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 13장 3:3)
Neque ulla res magis adiuuat laborantem quam tempestiua abstinentia.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 16장 2:1)
hic enim breue spatium est, intra quod, si auxilium non profuit, aeger extinguitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 1장 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION