라틴어 문장 검색

Achaeorum Philopoemenem principem aemulatione gloriae in bello Laconum infestum invisumque esse Quinctio credebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 553:1)
iam hos Eumenem Attalumque fratres, ab tam exiguis rebus prope ut puderet regii nominis, mihi Antiocho cuilibet regum huius aetatis, nulla re magis quam fraterna unanimitate, regnum aequasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 90:1)
ut illis ipsis, apud quos aut vera aut certe simulata probitate partam gratiam habeo, si quam forte habeo, execrabilis et invisus essem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 151:2)
Antigonum igitur appellat, cui et palam facti parricidii gratia obnoxius erat, et nequaquam pudendum aut paenitendum eum regem Macedonibus propter recentem patrui Antigoni gloriam fore censebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 640:1)
quid, ut ipsi locum adsentandi Romanis habeamus, suspectos alios et invisos efficimus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 298:1)
quod cum non contigisset, libertate intemperanti invectus in regem, quod Lyciorum gentem adversus Rhodios concitasset graviorque Asiae esset quam Antiochus fuisset, popularem quidem neque Asiae ingratam populis - nam eo quoque iam favor Persei venerat - orationem habuit, ceterum invisam senatui inutilemque sibi et civitati suae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 153:1)
sed nondum Romam accusator Eumenes venerat, qui calumniando omnia detorquendoque suspecta et invisa efficeret et persuadere vobis conaretur, non posse Graeciam in libertate esse et vestro munere frui, quoad regnum Macedoniae incolume esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 447:1)
ea omnia quam diis quoque invisa essent, sensurum in exitu rerum suarum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 11:2)
re vera occultiora quaedam agebantur, quae in praesentia invisum quidem et suspectum Romanis Eumenen falsis gravioribusque criminibus onerarunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 291:3)
tum hoc quoque, quod ridetis, inquit, "in equo dies noctesque persedendo habeo, nec magis me eius quam cicatricum harum pudet paenitetque, quando numquam mihi impedimento ad rem publicam bene gerendam domi militiaeque fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 486:1)
) Nilne te pudet, sceleste, populi in conspectum ingredi?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 293)
nilne te pudet?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 2165)
cum manum sub vestimenta ad corpus tetulit Bacchidi me praesente, neque pudere quicquam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 3112)
persuasumst facere quoius me nunc facti pudet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 9144)
prius te cavisse ergo quam pudere aequom fuit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 9145)

SEARCH

MENU NAVIGATION