라틴어 문장 검색

Qui modo Italiae umeris relatus est nunc sic a Popillio refertur?
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 5:2)
Cum hoc aetatis esset, quod tu nunc es, duodevicensimum egressus annum, iam pugiones in sinum amicorum absconderat, iam insidiis M. Antonii consulis latus petierat, iam fuerat collega proscriptionis.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 51:4)
intelleges non magis tibi incurvari licere quam illi, si quis modo est fabulis traditus, cuius umeris mundus in- nititur.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 37:4)
Cato non cum feris manus contulit, quas consectari venatoris agrestisque est, nec monstra igne ac ferro persecutus est nec in ea tempora incidit quibus credi posset caelum umeris unius inniti.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 7:1)
Nam si quis pallorem et lacrimas procidentis et irritationem umeris obsceni altumve suspirium et oculos subito acriores aut quid his simile indicium adfectus animique signum putat, fallitur nec intellegit corporis hos esse pulsus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 16:1)
Cum sistrum aliquis concutiens ex imperio mentitur, cum aliquis secandi lacertos suos artifex brachia atque umeros suspensa manu cruentat, cum aliqua genibus per viam repens ululat laurumque linteatus senex et medio lucernam die praeferens conclamat iratum aliquem deorum, concurritis et auditis ac divinum esse eum, invicem mutum alentes stuporem, ad- firmatis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 145:1)
subdidit mundo caput nec flexit umeros molis immensae labor meliusque collo sedit Herculeo polus.
(세네카, Hercules Furens 1:34)
Fortem vocemus cuius ex umeris leo, donum puellae factus, et clava excidit fulsitque pictum veste Sidonia latus?
(세네카, Hercules Furens 7:7)
agnosco toros umerosque et alto nobilem trunco manum.
(세네카, Hercules Furens 9:20)
caedant umeros robora fortes stipesque potens duris oneret pectora nodis:
(세네카, Hercules Furens 16:20)
arma nisi dantur mihi, aut omne Pindi Thracis excidam nemus Bacchique lucos et Cithaeronis iuga mecum cremabo, aut tota cum domibus suis dominisque tecta, cum deis templa omnibus Thebana supra corpus excipiam meum atque urbe versa condar, et, si fortibus leve pondus umeris moenia immissa incident septemque opertus non satis portis premar, onus omne media parte quod mundi sedet dirimitque superos, in meum vertam caput.
(세네카, Hercules Furens 19:15)
ut stetit ad aras omne votivum pecus totumque tauris gemuit auratis nemus, spolium leonis sordidum tabo exuit posuitque clavae pondus et pharetra graves laxavit umeros, veste tum fulgens tua, cana revinctus populo horrentem comam, succendit aras:
(세네카, Hercules Oetaeus 12:10)
Sisyphia cervix cesset et nostros lapis impellat umeros;
(세네카, Hercules Oetaeus 14:33)
quis iste saxum immane detritis gerit iam senior umeris?
(세네카, Hercules Oetaeus 15:20)
his mundus umeris sedit?
(세네카, Hercules Oetaeus 18:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION