라틴어 문장 검색

"has inter epulas ut iuvat pastas ovis videre properantis domum, videre fessos vomerem inversum boves collo trahentis languido positosque vernas, ditis examen domus, circum renidentis Laris."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 210)
arva beata petamus, arva divites et insulas, reddit ubi cererem tellus inarata quotannis et inputata floret usque vinea, germinat et numquam fallentis termes olivae suamque pulla ficus ornat arborem, mella cava manant ex ilice, montibus altis levis crepante lympha desilit pede.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1618)
ob hanc rem, aut positum ante mea quia pullum in parte catini sustulit esuriens, minus hoc iucundus amicus sit mihi?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 2:7)
scalpere terram unguibus et pullam divellere mordicus agnam coeperunt;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Conqueritur Priapus Esquilinum montem veneficarum incantationibus infestari.11)
ac mihi seu longum post tempus venerat hospes sive operum vacuo gratus conviva per imbrem vicinus, bene erat non piscibus urbe petitis, sed pullo atque haedo;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 2:17)
'mille ovium insanus morti dedit, inclitum Ulixen et Menelaum una mecum se occidere clamans.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 4:16)
absentis ranae pullis vituli pede pressis unus ubi effugit, matri denarrat, ut ingens belua cognatos eliserit:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 6:21)
longa quibus facies ovis erit, illa memento, ut suci melioris et ut magis alba rotundis, ponere:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret.9)
nam et ex initiis summa colligitur, quale est, Non possum togam praetextam sperare, cum exordium pullum videam;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 165:4)
lanas evehere Tarento non licet, oves evexit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 244:5)
sed quia responderi potest, non est scriptum, ut bis praecipitetur damnata, ut quandoque rapta optet, ut tyrannicida duo praemia accipiat, nihil de vomere cautum, nihil de ovibus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 245:6)
Continuo pecoris generosi pullus in arvis Altius ingreditur et mollia crura reponit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 68:1)
navita de ventis, de tauris narrat arator, enumerat miles vulnera, pastor ovis;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 116)
corniger Arcadii vacuam pastoris in aulam dux aries saturas ipse reduxit oves;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1318)
parua saginati lustrabant compita porci, pastor et ad calamos exta litabat ouis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 112)

SEARCH

MENU NAVIGATION