라틴어 문장 검색

Igitur his erga Nicanorem sic gestis, et ex illis temporibus ab Hebraeis civitate possessa, ego quoque hic faciam finem sermonis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장37)
Nam unitas, quae prima pyramis est, unum solum, id est se ipsam gerit in latere, quinaria vero, quae constat ex uno et quattuor, duobus per latera designatur, et xiiij, quae ex tribus numeris compositis fit, ternario numero in latere posito constituitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 4:11)
huic oppositum contrariumque esse oportebit qui neque longitudinem latitudini neque haec duo profunditati gerat aequalia, sed cunctis inaequalibus, quamvis solida sit figura, ab aequalitate cybi longissime distare videatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De cybis vel asseribus vel laterculis vel cuneis vel sphericis vel parallelepipedis numeris 7:2)
Cur autem parte altera longiores numeri dicantur, supra iam dictum est. Quadrati vero quoniam aequam latitudinem longitudini gerunt, propriae longitudinis vel eiusdem latitudinis aptissime vocabuntur, ut bis duo, ter tres, quater quattuor et ceteri.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De ea natura rerum, quae dicitur eiusdem naturae, et de ea, quae dicitur alterius naturae et qui numeri cui naturae coniuncti sint 1:13)
Decliuem que gerens pondere uultum
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, III 26:1)
Et tu quidem de tuis in commune bonum meritis uera quidem, sed pro multitudine gestorum tibi pauca dixisti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 1:10)
Postremo aequo animo toleres oportet quicquid intra fortunae aream geritur cum semel iugo eius colla summiseris.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:29)
sed materiam gerendis rebus optauimus, quo ne uirtus tacita consenesceret.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 1:3)
Sed ne me inexorabile contra fortunam gerere bellum putes:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XV 1:1)
Bellum continuo geret
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XVI 18:1)
Tu quoque num tandem tot periculis adduci potuisti ut cum Decorato gerere magistratum putares, cum in eo mentem nequissimi scurrae delatorisque respiceres?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:8)
Mundum mente gerens similique in imagine formans
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 8:1)
Sed beatitudinem esse id ipsum bonum propter quod omnia geruntur ostendimus;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:4)
Haec in suae simplicitatis arce composita multiplicem rebus gerendis modum statuit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 2:3)
Hic iam fit illud fatalis ordinis insigne miraculum, cum ab sciente geritur quod stupeant ignorantes.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 5:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION