라틴어 문장 검색

minus enim est, quod flendum meo nomine quam quod illius gaudendum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 10:2)
huic puer, quem is productum quid fleret interrogabat, a paedagogo se vellicari respondit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 59:2)
qui vero iudicem rapere et, in quem vellet habitum animi, posset perducere, quo dicente flendum irascendumve esset, rarus fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 77:4)
vidi ego saepe histriones atque comoedos, cum ex aliquo graviore actu personam deposuissent, flentes adhuc egredi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 107:1)
adiectione facta amphibolia, qualis sit, Nos flentes illos deprehendimus, detractione solvetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 259:5)
ubi vero atrocitate, invidia, miseratione pugnandum est, quis ferat contrapositis et pariter cadentibus et consimilibus irascentem, flentem, rogantem cum in his rebus cura deroget adfectibus fidem et ubicunque ars ostentatur, veritas abesse videatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 256:3)
sententiolisne flendum erit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 53:2)
Hic iram, hic misericordiam inspirabit, hoc dicente iudex deos appellabit et flebit et per omnes adfectus tractatus huc atque illuc sequetur nec doceri desiderabit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 228:8)
At ille, quod neque se parem armis existimabat et amicitia populi Romani magis quam Numidis fretus erat, lagatos ad Iugurtham de iniuriis questum misit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 20장5)
nam ego quidem vellem, et haec, quae scribo, et illa, quae antea in senatu questus sum, uana forent potius, quam miseria mea fidem verbis faceret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 24장15)
Duram tibi legem videor ponere, cum poetarum Graecorum maximus ius flendi dederit in unum dumtaxat diem, cum dixerit etiam Niobam de cibo cogitasse ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 2:1)
Satius est amicum reparare quam flere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 12:1)
Haec tibi scribo is, qui Annaeum Serenum, carissimum mihi, tam inmodice flevi, ut, quod minime velim, inter exempla sim eorum, quos dolor vicit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 14:1)
Nonne tibi videbitur stultissimus omnium, qui flevit, quod ante annos mille non vixerat?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 11:3)
Quid fles ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION