라틴어 문장 검색

Quo uero quisquam ius aliquod in quempiam nisi in solum corpus et quod infra corpus est — Fortunam loquor — Possit exserere?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:10)
Num quicquam libero imperabis animo?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:11)
Nihil igitur dubium est quin hae ad beatitudinem uiae deuia quaedam sint nec perducere quemquam eo ualeant ad quod se perducturas esse promittunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:1)
hoc enim sublato ne esse quidem cuiquam permanebit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:26)
— Quodsi conetur, ait, num tandem proficiet quicquam aduersus eum quem iure beatitudinis potentissimum esse concessimus?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 2:24)
Etenim, quod incredibile cuiquam forte uideatur, infeliciores esse necesse est malos cum cupita perfecerint quam si ea quae cupiunt implere non possint.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 1:5)
— Si igitur, inquit, miseriae cuiuspiam bonum aliquid addatur, nonne felicior est eo cuius pura ac solitaria sine cuiusquam boni ammixtione miseria est?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 3:5)
— Sed ne illud quidem, ait, quisquam negabit bonum esse quod iustum est contraque quod iniustum est malum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 3:13)
neque enim sapientum quisquam exsul inops ignominiosusque esse malit potius quam pollens opibus, honore reuerendus, potentia ualidus in sua permanens urbe florere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IX 1:4)
ad rem me, inquit, omnium quaesitu maximam uocas, cui uix exhausti quicquam satis sit. Talis namque materia est ut una dubitatione succisa innumerabiles aliae uelut hydrae capita succrescant;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 1:4)
quos, ut uberrime demonstratum est, bonum quaerentes prauus error auertit, nedum ordo de summi boni cardine proficiens a suo quoquam deflectat exordio.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 4:3)
Nec uitia igitur nec uirtutes quicquam fuerint, sed omnium meritorum potius mixta atque indiscreta confusio;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 7:5)
Quis enim quicquam optet?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VI 16:1)
Num igitur quicquam illorum ita fieri necessitas ulla compellit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 3:5)
aut igitur rationis uerum esse iudicium nec quicquam esse sensibile aut, quoniam sibi notum sit plura sensibus et imaginationi esse subiecta, inanem conceptionem esse rationis, quae quod sensibile sit ac singulare quasi quiddam uniuersale consideret.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION