라틴어 문장 검색

Quamvis igitur non multum videatur expediens huiusmodi rebus insistere, nec deceat quemquam prudentem huiusmodi vacare venatibus, tamen propter affectum quo tibi annector, tuae nullatenus valeo petitioni obstare;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 서문 4:1)
nec eorum quisquam aliquando stivam apprehendit, vel arborem colit, aut arva subigendo quaeritat victum, sed errant semper per spatia longe lateque distenta, sine lare sine sedibus fixis aut legibus;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 4장 3:2)
Dum haec ita aguntur, Romae Artemius curans vicariam praefecturam, pro Basso quoque agebat, qui recens promotus urbi praefectus, fatali decesserat sorte, cuius administratio seditiones perpessa est turbulentas, nec memorabile quicquam habuit quod narrari sit dignum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 11장 5:1)
Atque ut restitutio libertatis haberet dignitatis augmentum, Zizaim regem eisdem praefecit, conspicuae fortunae tum insignibus aptum profecto, (ut res docuit) et fidelem, nec discedere quisquam post haec gloriose gesta permissus est, antequam (ut placuerat) remearent nostri captivi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 20:1)
Nec eorum quisquam inter diversa supplicia veniam petit aut ferrum proiecit, aut exoravit celerem mortem, sed arma iugiter retinentes, licet afflicti, minus criminis aestimabant, alienis viribus potius quam conscientiae suae iudicio vinci;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 11:1)
nec enim quemquam id noverat affectare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 12:2)
Nec actum quicquam secus existimes, vel susurrantes perniciosa malignos admittas, ad compendia sua excitare secessiones principum assuetos;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 11:2)
Nec ei quisquam credidit gesta narranti, antequam pacta salute, susceptus ad pugnaculum solus, fide religiosius reddita, ea quae docuerat, replicaret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 18:2)
Neque enim quicquam aliud est felicitas inquit nisi honestarum rerum prosperitas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 13:2)
Nec enim quisquam antehac adscivit sibi pari potestate collegam, praeter principem Marcum, qui Verum, adoptivum fratrem, absque diminutione aliqua maiestatis imperatoriae, socium fecit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 16:2)
neque enim quicquam aliud in corporum forma diligendum quam quod ammoneant diuinos animos eius pulchritudinis, quam prius ueram et sinceram inter deos uidere.
(아풀레이우스, 변명 11:6)
ea inuoluta quae et cuius modi fuerint, nescisse te confiteris, neque praeterea quemquam esse qui uiderit;
(아풀레이우스, 변명 51:3)
"nec satis quisquam definire poterit quantas latebras nequissimae mulieres pro libidine sua comminiscuntur."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:10)
Nec iuxta quicquam quam parva casula cannulis temere contecta, quo speculatores e numero latronum, ut postea comperi, sorte ducti noctibus excubabant.
(아풀레이우스, 변신, 4권 6:9)
"nec inermis quisquam de tanta copia processit, sed singuli fustibus, lanceis, destrictis denique gladiis armati muniunt aditus."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:75)

SEARCH

MENU NAVIGATION