라틴어 문장 검색

dura sed emovere loco me tempora grato civilisque rudem belli tulit aestus in arma Caesaris Augusti non responsura lacertis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 225)
qui sudor vietis et quam malus undique membris crescit odor, cum pene Soluto indomitam properat rabiem sedare, neque illi iam manet umida creta colorque stercore fucatus crocodili iamque Subando tenta cubilia tectaque rumpit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 124)
quae, simul inversum contristat Aquarius annum, non usquam prorepit et illis utitur ante quaesitis sapiens, cum te neque fervidus aestus demoveat lucro neque hiems, ignis mare ferrum, nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse.23)
' hiscine versiculis speras tibi posse dolores atque aestus curasque gravis e pectore pelli?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere. 1:25)
non dico horrendam rabiem - ' 'iam desine.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 6:29)
aestu fertur et velut rapido flumini obsequitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 80:3)
quod fretum, quem Euripum, tot motus, tantas, tam varias habere creditis agitationes, , fluctus, quantas perturbationes et quantos aestus habet ratio comitiorum?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 268:2)
illic maior aestus, ubi quis pudenda queritur, ut stuprum, praecipue in maribus, aut os profanatum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 85:1)
Denique omnibus labore et aestu languidis Metellus, ubi videt Numidas minus instare, paulatim milites in unum conducit, ordines restituit it cohortis legionarias quattuor aduersum pedites hostium collocat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 51장8)
At ille cautior peritos locorum rogat, quis aestus sit, quae signa dent nubes;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 8:4)
Hanc exercitationem non frigus, non aestus inpediet, ne senectus quidem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 5:4)
Ne illud quidem, quod existimas facturum eum, faciet, ut ambitiosis rebus inplicitus semper aestus earum ferat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 8:3)
Nescio utros existimem maiorem nobis animum dare, qui deposcunt mortem an qui hilares eam quietique opperiuntur, quoniam illud ex rabie interdum ac repentina indignatione fit, haec ex iudicio certo tranquillitas est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 12:4)
Sed ad rabiem nos cogunt pervenire deliciae, ut quicquid non ex voluntate respondit, iram evocet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 19:4)
Quemadmodum serenitas caeli non recipit maiorem adhuc claritatem in sincerissimum nitorem repurgata, sic hominis corpus animumque curantis et bonum suum ex utroque nectentis perfectus est status et summam voti sui invenit, si nec aestus animo est nec dolor corpori.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 46:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION