라틴어 문장 검색

Recitabatur autem apud me edictum, quod dicebatur divi Augusti, ad Andaniam pertinens;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 65 3:1)
recitatae et epistulae divi Vespasiani ad Lacedaemonios et divi Titi ad eosdem et Achaeos et Domitiani ad Avidium Tigrinum et Armenium Brocchum proconsules, item ad Lacedaemonios;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 65 3:2)
hanc messem satis est si mea reddit humus, gloria vos acuat, vos, ut recitata probentur carmina, Pieriis invigilate choris, quod venit ex facili, satis est componere nobis, et nimis intenti causa laboris abest, cur ego sollicita poliam mea carmina cura?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 529)
denique opus curae culpetur ut undique nostrae, officium nemo qui reprehendit erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 441)
o, quam de multis vitium reprehenditur unum!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 93)
hic mea cui recitem nisi flavis scripta Corallis, quasque alias gentes barbarus Hister habet?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 216)
Excutior curru, lorisque tenentibus artus viscera viva trahi nervosque in stipe teneri, membra rapi partim, partim reprensa relinqui, ossa gravem dare fracta sonum fessamque videres exhalari animam nullasque in corpore partes, noscere quas posses;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 42:13)
non hic librorum, per quos inviter alarque, copia . pro libris arcus et arma sonant, nullus in hac terra, recitem si carmina, cuius intellecturis auribus utar, adest;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1421)
et tamen ad numeros antiquaque sacra reverti sustinet in tantis hospita Musa malis, sed neque cui recitem quisquam est mea carmina, nec qui auribus accipiat verba Latina suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 134)
saepe suos solitus recitare Propertius ignes, iure sodalicii, quo mihi iunctus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1022)
Tertullianus rem huiusmodi efficaciter significavit de catechumeno loquens, qui post lavacrum novae nativitatis recipitur in domum Matris ut manus extendat ac simul cum fratribus recitet « Pater noster », tamquam in novam familiam immissus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 74:12)
"ecquis erit, qui mille meos reprehenderit annos?"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 231)
quattuor posthinc superest virorum nomen extolli renuente metro, quos Saturninos memorat vocatos prisca vetustas, carminis leges amor aureorum nominum parvi facit, et loquendi cura de sanctis vitiosa non est nec rudis umquam, plenus est artis modus adnotatas nominum formas recitare Christo, quas tenet caeli liber explicandus tempore iusto, octo tunc sanctos recolet decemque angelus coram Patre Filioque urbis unius regimen tenentes iure sepulcri.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.35)
pernoscite Furtumne factum existimetis, an locum Reprehensum qui praeteritus negligentia est.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act prologue, scene 010)
sed me reprehendi tamen Ne quid de fratre garrulae illi dicerem, ac fieret palam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 422)

SEARCH

MENU NAVIGATION