라틴어 문장 검색

silva erat Vasta - Litanam Galli vocabant - qua exercitum traducturus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 308:1)
de exercitu M. Marcelli, qui eorum ex fuga Cannensi essent, in Siciliam eos traduci atque ibi militare in Italia bellum esset placuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 322:1)
ea pugna si qua dubia in Hispania erant Romanis adiunxit, Hasdrubalique non modo in Italiam traducendi exercitus sed ne manendi quidem satis tuto in Hispania spes reliqua erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 380:1)
recepta Petelia Poenus ad Consentiam copias traducit, quam minus pertinaciter defensam intra paucos dies in deditionem accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 387:1)
nec alter consul Fabius, qui ad Cales castra habebat, Volturnum flumen traducere audebat exercitum, occupatus primo auspiciis repetendis, dein prodigiis quae alia super alia nuntiabantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 499:1)
quibus ne incepta procederent, inter Capuam castraque Hannibalis, quae in Tifatis erant, traducto exercitu Fabius super Suessulam in castris Claudianis consedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 537:1)
Iliturgi obsidione liberato ad Intibili oppugnandum Punici exercitus traducti suppletis copiis ex provincia, ut quae maxime omnium belli avida, modo praeda aut merces esset, et tum iuventute abundante.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 665:1)
itaque integro secum foedere bellum Romanos cum iis gesturos, neque sese defuturos ei bello, ita ut in potestatem redacti suae rursus dicionis essent, sicut pax convenisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 378:2)
itaque daret operam ut eos qui cum suis praetoribus castra ad Megara haberent in suam potestatem redigeret ac supplicio eorum liberaret tandem Syracusas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 403:1)
defecissetque ab Romanis ulterior Hispania, ni P. Cornelius raptim traducto exercitu Hiberum dubiis sociorum animis in tempore advenisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 525:1)
et Turdetanos, qui contraxerant eis cum Carthaginiensibus bellum,in potestatem redactos sub corona vendiderunt urbemque eorum delerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 546:1)
et erat satis validum praesidium traductis ad arcem Tarenti tuendam qui Metaponti erant militibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 220:2)
Achradinam inde trinis castris per idonea dispositis loca spe ad inopiam omnium rerum inclusos redacturum, circumsedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 389:1)
Marcellus, ut tanta vis ingruebat mali, traduxerat in urbem suos infirmaque corpora tecta et umbrae recreaverant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 402:1)
hoc senatus consulto Capuam perlato Q. Fulvius proconsul, cui, collega ex volnere aegro, redeundum Romam erat, e tribus exercitibus milite electo, ad quindecim milia peditum, mille equites Volturnum traducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 112:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION