라틴어 문장 검색

etiam vetera obiectabat, quae in Macedones inprospere, violenter in suos fecissent, offensus urbi propria quoque ira quia Theophilum quendam Areo iudicio falsi damnatum precibus suis non concederent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 55장4)
nec diu dubitatum de tempore, loco, dein condicionibus, cum alter facilitate, alter fraude cuncta inter se concederent acciperentque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 65장6)
'si fato concederem, iustus mihi dolor etiam adversus deos esset, quod me parentibus liberis patriae intra iuventam praematuro exitu raperent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 71장2)
dein Marsus seniori et acrius tendenti Sentio concessit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 74장4)
Pisoni filio concederetur isque praenomen mutaret;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 17장10)
M. Piso exuta dignitate et accepto quinquagies sestertio in decem annos relegaretur, concessa Plancinae incolumitate ob preces Augustae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 17장11)
et M. Pisonem ignominiae exemit concessitque ei paterna bona, satis firmus, ut saepe memoravi, adversum pecuniam et tum pudore absolutae Plancinae placabilior.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 18장3)
Fine anni concessere vita insignes viri L. Volusius et Sallustius Crispus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 30장1)
eius anni principio Tiberius quasi firmandae valetudini in Campaniam concessit, longam et continuam absentiam paulatim meditans, sive ut amoto patre Drusus munia consulatus solus impleret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 31장3)
et pauca feminarum necessitatibus concedi quae ne coniugum quidem penatis, adeo socios non onerent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장5)
mox Varro invalidus senecta vigenti Silio concessit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 43장8)
darent Iuniae familiae et viro quondam ordinis eiusdem ut Cythnum potius concederet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 69장16)
quae principe Augusto constituta satis ostendebant annuam absentiam et provinciarum administrationem Dialibus non concedi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 71장6)
nedum pulcherrimo populi Romani fastigio latro Tacfarinas pace et concessione agrorum redimeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 73장4)
concessit quibusdam et Augustus id vocabulum ac tunc Tiberius Blaeso postremum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 74장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION