라틴어 문장 검색

cum referrent sonum linguae et corporum habitum et nitorem cultiora quam pastoralia esse, ite igitur, dicite, inquit, detegant nequiquam conditas insidias:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 46:1)
et lustrum eo anno conditum a P. Sempronio Sopho et P. Sulpicio Saverrione censoribus, tribusque additae duae, Aniensis ac Terentina.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 116:1)
omne aes argentumque in aerarium conditum, militibus nihil datum ex praeda est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 663:4)
lustrum conditum eo anno est a P. Cornelio Arvina C. Marcio Rutulo censoribus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 677:1)
census actus est, lustrum conditum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri X Periocha10)
censu acto lustrum conditum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XI Periocha13)
lustro a censoribus condito censa sunt civium capita CCLXXI ccxxiiii.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIIII Periocha7)
lustrum a censoribus conditum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XVI Periocha5)
lustrum a censoribus conditum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XVIIII Periocha7)
lustrum a censoribus ter conditum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XX Periocha14)
inde cum perpopulato agro urbem oppugnare adortus esset, cum magna caede suorum repulsus, coniectans ex unius coloniae haud prospere temptatae viribus quanta moles Romanae urbis esset, in agrum Picenum avertit iter non copia solum omnis generis frugum abundantem, sed refertum praeda, quam effuse avidi atque egentes rapiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 104:1)
nos hic pecorum modo per aestivos saltus deviasque calles exercitum ducimus conditi nubibus silvisque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 167:3)
nec comprimi tumultus aperirique error poterat refertis itineribus agrestium turba pecorumque quae repentinus pavor in urbem compulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 137:1)
Claudium et Q. Fulvium victoria insolenti subnixos, neque vinctus per urbem Romanam triumphi spectaculum trahar, ut deinde in carcerem conditus exspirem aut ad palum deligatus, lacerato virgis tergo, cervicem securi Romanae subiciam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 189:2)
vestae aedem petitam et aeternos ignes et conditum in penetrali fatale pignus imperi Romani.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 394:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION