라틴어 문장 검색

terras armis obsidet, caelum sagittis, maria uinculis:
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 18:2)
Conpulsus aliquando populus Romanus in eam necessitatem est, ut nihil haberet praeter Iouem obsessum et Camillum exulem:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 6:3)
ipsos penates nube deformi obsidet.
(세네카, Thyestes 791:1)
obsessa videor cladibus - domini pudet, non servitutis.
(세네카, Troades 1017:1)
regnum sub domino limen et obsidens
(세네카, Troades 418:1)
"at hinc sociis consul Lucullus opem fert, compulsusque famis discrimina summa subire invidet obsesso miles Mithridaticus hosti."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem85)
sed quia interdum etsi non per foederum veritatem, saltim per indutiarum imaginem quaedam spei nostrae libertatis fenestra resplendet, impense flagito, uti nos, cum maxime potes, affatu paginae frequentis impertias, sciens tibi in animis obsessorum civium illam manere gratiam, quae obliviscatur obsidentis invidiam, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Calminio suo salutem 2:1)
adhuc, si necesse est, obsideri, adhuc pugnare, adhuc esurire delectat, si vero tradimur, qui non potuimus viribus obtineri, invenisse vos certum est quid barbarum suaderetis 1 ignavi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 5:3)
simplexque horrore decoro crinis, et obsessae nondum primoque micantes flore genae:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati22)
manet ille ruentes angustus telis et inexpugnabilis obstat, non aliter - Getieae si fas est credere Phlegrae - armatum immensus Briarcus stetit aethera contra, hinc Phoebi pharetras, hinc torvae Pallados anguis, inde Pelethroniam praefixa cuspide pinum Martis, at hinc lasso mutata Pyracmone temnens fulmina, cum toto nequiquam obsessus Olympo tot queritur cessare manus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권234)
"- datur, anne illis obsessa negarem?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권127)
Collibus incurvis viridique obsessa corona vallis in amplexu nemorum sedet;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권92)
deficit obsessus soloque pudore repugnat, tandem pectus humi pronamque extensus in alvum sternitur, ac longo maestus post tempore surgit, turpia signata linquens vestigia terra, palmam autem dextra laevaque nitentia dono arma ferens Tydeus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권346)
nec non saxis et grandine ferri desuper infestant Tyrii geminoque repellunt aggere, quid faciat bellis obsessus et undis?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권216)
"ite age et obsessis vigilem circumdate flammam!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권17)

SEARCH

MENU NAVIGATION