라틴어 문장 검색

Egredietur enim sermo reginae ad omnes mulieres, ut contemnant viros suos et dicant: "Rex Asuerus iussit, ut regina Vasthi intraret ad eum, et illa noluit".
(불가타 성경, 에스테르기, 1장17)
Si tibi, rex, placet, egrediatur edictum a facie tua et scribatur inter leges Persarum atque Medorum, quas immutari illicitum est, ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem, sed regnum illius altera, quae melior illa est, accipiat.
(불가타 성경, 에스테르기, 1장19)
Egressique sunt veredarii celeres nuntios perferentes, et edictum regis pependit in Susan.
(불가타 성경, 에스테르기, 8장14)
Mardochaeus autem de palatio et de conspectu regis egrediens fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et albis, coronam magnam auream portans in capite et amictus pallio serico atque purpureo; omnisque civitas exsultavit atque laetata est.
(불가타 성경, 에스테르기, 8장15)
Quod si dixerint ad te: "Quo egrediemur?", dices ad eos: Haec dicit Dominus: Qui ad mortem, ad mortem; et qui ad gladium, ad gladium; et qui ad famem, ad famem; et qui ad captivitatem, ad captivitatem.
(불가타 성경, 예레미야서, 15장2)
Propter hoc dolavi per prophetas, occidi eos in verbis oris mei, sed ius meum quasi lux egredietur;
(불가타 성경, 호세아서, 6장5)
congregate parvulos et sugentes ubera, egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo.
(불가타 성경, 요엘서, 2장16)
Et erit in die illa: stillabunt montes mustum, et colles fluent lacte; et per omnes rivos Iudae ibunt aquae, et fons de domo Domini egredietur et irrigabit torrentem Settim.
(불가타 성경, 요엘서, 4장18)
Quia ecce Dominus egreditur de loco suo et descendet et calcabit super excelsa terrae;
(불가타 성경, 미카서, 1장3)
Et transite vobis, habitatores Saphir, confusi ignominia; non sunt egressi habitatores Saanan. Planctus Bethesel auferet a vobis mansionem suam.
(불가타 성경, 미카서, 1장11)
Ascendet enim pandens iter ante eos; erumpent et transibunt portam, egredientur per eam. Et transibit rex eorum coram eis, et Dominus in capite eorum.
(불가타 성경, 미카서, 2장13)
Et properabunt gentes multae et dicent: " Venite, ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob, et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis eius "; quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Ierusalem.
(불가타 성경, 미카서, 4장2)
Dole et satage, filia Sion, quasi parturiens; quia nunc egredieris de civitate et habitabis in campo et venies usque ad Babylonem; ibi liberaberis, ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum.
(불가타 성경, 미카서, 4장10)
Sed tu, Bethlehem Ephratha, parvulus in milibus Iudae, ex te mihi egredietur, qui sit dominator in Israel; et egressus eius a temporibus antiquis, a diebus aeternitatis.
(불가타 성경, 미카서, 5장1)
Propter hoc languet lex, et non pervenit usque ad finem iudicium. Quia impius praevalet adversus iustum, propterea egreditur iudicium perversum.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION