라틴어 문장 검색

annona haud multum laxaverat, quia remoto maritimo praesidio subvehi frumentum non poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 289:2)
itaque imperat Laelio ut per colles quam occultissimo itinere circumducat equites segregetque quantum possit equestrem a pedestri pugnam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 491:1)
"Sed quid ultro metum inferre hosti et ab se remoto periculo alium in discrimen adducere quale sit, veteribus externisque exemplis admonere opus est?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 667:1)
Ibi arbitris remotis cum crebro suspiritu et gemitu, quod facile ab circumstantibus tabernaculum exaudiri posset, aliquantum temporis consumpsisset, ingenti ad postremum edito gemitu fidum e servis vocat, sub cuius custodia regio more ad incerta fortunae venenum erat, et mixtum in poculo ferre ad
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 196:1)
Antiocho ad Pheras iam castra habenti, ubi coniunxerant ei se Aetoli et Amynander, legati ab Larisa venerunt quaerentes quod ob factum dictumve Thessalorum bello lacesseret eos, simul orantes ut remoto exercitu per legatos, si quid ei videretur, secum disceptaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 100:1)
remota universae gentis infamia atque invidia per se ipsos aestimate.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 596:1)
adulescens inde ad Aebutiam se amitam contulit, causamque ei, cur esset a matre eiectus, narravit, deinde ex auctoritate eius postero die ad consulem Postumium arbitris remotis rem detulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 112:1)
nondum segrego civitatis causam a Polyarato et Dinone, civibus nostris, et iis, quos ut traderemus vobis, adduximus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 246:2)
hinc iam non, quod factum est, sum defensurus - non adeo insanio - , sed publicam causam a privatorum culpa segregaturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 259:3)
Suspiciones omnes ab se segreget.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 4, scene 134)
ilicet parasiticae arti maximam malam crucem, ita iuventus iam ridiculos inopesque ab se segregat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 15)
nunc spes opes auxiliaque a me segregant spernuntque se.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 32)
si quis ibi est odiosus, abeo domum, sermonem segrego;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 168)
ille illas spernit segregat ab se omnis, extra te unam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 641)
Dic> quid segreges
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 2184)

SEARCH

MENU NAVIGATION