라틴어 문장 검색

sic fit, ut aut constent sibi aut, si quid titubaverint, opportuna rursus eius a quo producti sunt interrogatione velut in gradum reponantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 42:3)
illium enim, de quo summa conceperam et in quo spem unicam senectutis reponebam, repetito vulnere orbitatis amisi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 3:2)
Afer enim venuste Manlium Suram, multum in agendo discursantem, salientem, manus iactantem, togam deiicientem et reponentem, non agere, dixit, sed satagere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 163:2)
maiore animo aggredienda eloquentia est, quae si toto corpore valet, ungues polire et capillum reponere non existimabit ad curam suam pertinere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 23:1)
sed opus est studio praecedente et acquisita facultate et quasi reposita.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 30:2)
nam secretae et extra vulgarem usum positae ideoque magis notabiles, ut novitate aurem excitant, ita copia satiant, et se non obvias fuisse dicenti sed conquisitas et ex omnibus latebris extractas congestasque declarant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 159:1)
nec dubium est optimum esse emendandi genus, si scripta in aliquod tempus reponantur, ut ad ea post intervallum velut nova atque aliena redeamus, ne nobis scripta nostra tanquam recentes fetus blandiantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 198:1)
quanquam invenio apud Platonem obstare memoriae usum litterarum, videlicet quoniam illa, quae scriptis reposuimus, velut custodire desinimus et ipsa securitate . nec dubium est quin plurimum in hac parte valeat mentis intentio et velut acies luminum a prospectu rerum, quas intuetur, non aversa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 104:2)
nam etiam excidentes unius admonitione verbi in memoriam reponuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 114:3)
nam et invitus perdit quisque id quod elegerat verbum, nec facile reponit aliud, dum id, quod scripserat, quaerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 144:1)
interim quartus oblique reponitur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 246:2)
Mea enim gloria erit, si te istinc, ubi sine spe exeundi fluctuaris, extraxero.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 1:1)
veniet iterum, qui nos in lucem reponat dies, quem multi recusarent, nisi oblitos reduceret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 10:4)
Rogant, ut ex tanta illos volutatione extrahas, ut disiectis et errantibus clarum veritatis lumen ostendas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 8:10)
tamen repositum in animo nostro desiderium loca interdum familiaria evocant nec extinctum memoriam reddunt, sed quiescentem inritant, sicut dolorem lugentium, etiam si mitigatus est tempore, aut servulus familiaris amisso aut vestis aut domus renovat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION