라틴어 문장 검색

Quid prodest impetus repressisse et habere cupiditates in tua potestate, si in ipsa rerum actione tempora ignores nec scias quando quidque et ubi et quemadmodum agi debeat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 15:3)
A natura luxuria descivit, quae cotidie se ipsa incitat et tot saeculis crescit et ingenio adiuvat vitia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 19:2)
Quae sint mala, quae videantur ostendit, vanitatem exuit mentibus, dat magnitudinem solidam, inflatam vero et ex inani speciosam reprimit, nec ignorari sinit inter magna quid intersit et tumida, totius naturae notitiam ac suae tradit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 28:1)
Nec haec audacia reprimi potest nec illa inertia suscitari, nisi causae eorum eximuntur, falsa admiratio et falsa formido.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 37:4)
Denique cum monemus aliquem, ut amicum eodem habeat loco, quo se, ut ex inimico cogitet fieri posse amicum, in illo amorem incitet, in hoc odium moderetur, adicimus:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 63:1)
Numquam enim illas ad nocendum nisi necessitas incitat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 103 2:6)
Non voluptates illa temperavit, non cupiditates refrenavit, non iras repressit, non indomitos amoris impetus fregit, nulla denique animo mala eduxit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 13:2)
Malus malo nocet facitque peiorem, iram eius incitando, tristitiae adsentiendo, voluptates laudando, et tunc maxime laborant mali, ubi plurimum vitia miscuere, et in unum conlata nequitia est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 4:1)
Quid hoc est, inquam, aliud nisi inritare cupiditates hominum per se incitatas ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 15:1)
Iracundi hominis iracunda oratio est, commoti nimis incitata, delicati tenera et fluxa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 20:3)
da frena et omnem prona nequitiam incita:
(세네카, 아가멤논 3:5)
Aegistbe, quid me rursus in praeceps agis iramque flammis iam residentem incitas?
(세네카, 아가멤논 6:1)
Nemo haec ita interpretetur, tamquam reducam liberalitatem et frenis artioribus reprimam ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 87:1)
Ista fortasse efficax ratio fuerit ad hominum improbas cupiditates pudore reprimendas, beneficium vero danti tota alia sequenda est via.
(세네카, 행복론, Liber II 28:2)
Irasci dicit incitari, impingi;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 20:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION