라틴어 문장 검색

nam sicut ei non licuit durare in hanc beatissimi saeculi lucem ac principem Traianum videre, quod augurio votisque apud nostras auris ominabatur, ita festinatae mortis grande solacium tulit evasisse postremum illud tempus, quo Domitianus non iam per intervalla ac spiramenta temporum, sed continuo et velut uno ictu rem publicam exhausit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 44장 5:1)
iam vero Italia novis cladibus vel post longam saeculorum seriem repetitis adflicta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 2장7)
Non tamen adeo virtutum sterile saeculum ut non et bona exempla prodiderit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 3장1)
in vestibulo Capitolii omissas habenas bigae, cui Victoria institerat, erupisse cella Iunonis maiorem humana speciem, statuam divi Iulii in insula Tiberini amnis sereno et immoto die ab occidente in orientem conversam, prolocutum in Etruria bovem, insolitos animalium partus, et plura alia rudibus saeculis etiam in pace observata, quae nunc tantum in metu audiuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 86장2)
ego ut concesserim apud paucos tacito voto quietem pro discordia, bonum et innocentem principem pro pessimis ac flagitiosissimis expetitum, ita neque Paulinum, qua prudentia fuit, sperasse corruptissimo saeculo tantam vulgi moderationem reor ut qui pacem belli amore turbaverant, bellum pacis caritate deponerent, neque aut exercitus linguis moribusque dissonos in hunc consensum potuisse coalescere, aut legatos ac duces magna ex parte luxus egestatis scelerum sibi conscios nisi pollutum obstrictumque meritis suis principem passuros.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 37장2)
Ingenia saeculi sui omnibus modis fouit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 89장 3:1)
alius, ut omne tempus a primo die natali ad exitum eius saeculum Augustum appellaretur et ita in fastos referretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 100장 3:2)
Aurea mutasti Saturni saecula, Caesar:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 59장 1:8)
Sacrum quoque, quod equidem dis minime cordi esse crediderim, multis saeculis intermissum repetendi auctores quidam erant, ut ingenuus puer Saturno immolaretur - quod sacrilegium verius quam sacrum Carthaginienses a conditoribus traditum usque ad excidium urbis suae fecisse dicuntur - , ac nisi seniores obstitissent, quorum consilio cuncta agebantur, humanitatem dira superstitio vicisset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 26:1)
Propemodum saeculi res in unum illum diem, pro!
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 13:1)
Absit modo invidia, excipiet huius saeculi tempora eiusdem domus utinam perpetua, certe diuturna posteritas.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 9장 7:1)
iam stare ratem remisque superbam poscere quos revehat rebusque in saecula tollat.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 104:2)
hinc mihi, cum varios struerem per saecula reges.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 568:1)
non ulla meo te carmine dictam abstulerint, durent Latiis modo saecula fastis
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 261:2)
ipse etiam, qui me prohibet sua pandere terris saecula, te propter fandi mihi Iuppiter auctor.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 583:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION