라틴어 문장 검색

Necnon pro Pelagiana heresi, quam apud eos reuiuescere didicerat, cauenda ac repellenda, in eadem illos epistula admonere curauit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIX.7)
Numquam diuitibus honoris siue timoris gratia, siqua delinquissent, reticebat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. V. 1:6)
Qui cum uenissent, primo admonuit eos, ut uirtutem dilectionis et pacis ad inuicem et ad omnes fideles seruarent;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 2:4)
Et hoc dicto parumper reticuit, quasi responsum eius, quem uidebat et cui loquebatur, expectans.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IX. 1:11)
ammonuitque coniugem, ut uel tunc diuino se seruitio pariter manciparent, cum amplius pariter mundum amplecti, uel potius mundo seruire non possent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XI. 1:1)
VIIo ergo suae infirmitatis anno, conuerso ad interanea dolore, ad diem peruenit ultimum, et circa galli cantum, percepto uiatico sacrosanctae communionis, cum arcessitis ancellis Christi, quae erant in eodem monasterio, de seruanda eas inuicem, immo cum omnibus pace euangelica ammoneret;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 3:6)
Haec ideo nostrae historiae inserenda credidimus, ut admoneremus lectorem operum Domini, quam terribilis in consiliis super filios hominum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 3:12)
Ammonebat ergo illum sedulo, ut confiteretur, et emendaret, ac relinqueret scelera sua, priusquam subito mortis superuentu tempus omne paenitendi et emendandi perderet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIII.5)
Corripiebatur quidem sedulo a fratribus ac maioribus loci, atque ad castigatiorem uitam conuerti ammonebatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIV.4)
Sed et tuam nunc prudentiam, rex, admoneo, ut ea, quae unitati catholicae et apostolicae ecclesiae concinnant, una cum gente, cui te Rex regum et Dominus dominorum praefecit, in omnibus seruare contendas.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 11:15)
Saepe aliam tenui, sed iam cum gaudia adirem, Admonuit dominae deseruitque Venus.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 520)
Admonui quotiens
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 99)
- quidquid Amalthea, quidquid Marpesia dixit Herophile, Phyto Graia quod admonuit, quaeque Aniena sacras Tiburs per flumina sortes portarat sicco pertuleratque sinu - haec fore dixerunt belli mala signa cometen, multus ut in terras deplueretque lapis.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 534)
nam cura nouatur, cum memor ante actos semper dolor admonet annos.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae58)
admonere paterni beneficii ac pro eo gratiam repetere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 480:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION