라틴어 문장 검색

haec cum renuntiata essent, solutis religione animis patres rogationem ad populum ferri iusserunt, vellent iuberentne cum Antiocho rege, quique eius sectam secuti essent, bellum iniri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 5:1)
si ea perlata rogatio esset, tum, si ita videretur consulibus, rem integram ad senatum referrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 6:1)
P. Cornelius eam rogationem pertulit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 7:1)
Epirotarum legatio erat minime in partem ullam liberi aut simplicis animi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 53:2)
hac legatione id agi apparebat, ut sive, quod magis credebant, abstinuisset Epiro, integra sibi, omnia apud exercitus Romanos essent, conciliata satis apud regem gratia, quod accepturi fuissent venientem, sive venisset, sic quoque spes veniae ab Romanis foret, quos non expectato longinquo ab se auxilio praesentis viribus succubuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 56:1)
huic tam perplexae legationi quia non satis in promptu erat quid responderet, legatos se missurum ad eos dixit qui de iis, quae ad illos seque communiter pertinerent, loquerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 58:1)
quod si nihil eum legatio nostra moverit, at nos, quoniam nobis eum adiungere non possumus, ne hostibus nostris ille adiungi possit, caveamus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 84:1)
haec renuntiata Pheras legatio cum esset, ne paulum quidem dubitarunt quin pro fide erga Romanos, quidquid fors belli tulisset, paterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 107:1)
in legationem Mnasilochus et qui eius factionis erant de industria coniecti, clam missis qui regem admovere copias iuberent ipsi terebant tempus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 146:1)
postquam ad consulem ventum est, Phaeneas legationis princeps longam orationem et varie ad mitigandam iram victoris compositam ita ad extremum finivit, ut diceret Aetolos se suaque omnia fidei populi Romani permittere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 326:1)
duodecimo is die quam conscenderat navem, in Aetoliam perfecta legatione rediens Phalara in sinu Maliaco tenuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 339:1)
ita, ut censuerat Quinctius, fecerunt, nec aspernatus est consul legationem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 401:1)
indutiisque in diem certam datis, qua legatio renuntiari ab Roma posset, soluta obsidio est et exercitus in Phocidem missus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 401:2)
celeriter auctoribus Atheniensibus frequens ab Hypata legatio Aetolorum venit, et spem pacis eis sermo etiam Africani, quem priorem adierunt, auxit, commemorantis multas gentes populosque in Hispania prius, deinde in Africa in fidem suam venisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 61:1)
eo tamquam novo cum icti Aetoli essent - nihil enim nec legatione Atheniensium nec placido Africani responso profectum videbant - referre ad suos dixerunt velle.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 62:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION