라틴어 문장 검색

Collocutus autem Apollonius cum rege, de indicatis sibi pecuniis aperuit; at ille vocans Heliodorum, qui erat super negotia, misit datis mandatis, ut praedictam pecuniam transportaret.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장7)
At ille, pro his, quae habebat, mandatis a rege, omnino dicebat in regium fiscum ea esse deferenda.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장13)
acceptisque regiis mandatis, venit nihil quidem gerens dignum sacerdotio, animos vero crudelis tyranni et ferae barbarae iram habens.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장25)
De ceteris autem per singula mandavi et istis et his, qui a me missi sunt, colloqui vobiscum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장20)
datis mandatis, ut ipsum quidem Iudam occideret; eos vero, qui cum illo erant, dispergeret et constitueret Alcimum maximi templi summum sacerdotem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장13)
Cuius rei seriem atque ueritatem, ne latere posteros queat, stilo etiam memoriaeque mandaui.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:14)
Datis mandatis ipse navem conscendit a. d.
(카이사르, 아프리카 전기 2:3)
Quo simulatque captivus cum pervenisset litterasque, ut erat mandatum, Considio porrigere coepisset, priusquam acciperet ille, 'Unde' inquit 'istas?
(카이사르, 아프리카 전기 4:4)
Gaetuli interim perfugae quos cum litteris mandatisque a Caesare missos supra docuimus, ad suos cives perveniunt.
(카이사르, 아프리카 전기 55:1)
quos ex omnibus conventibus coloniisque conscriptos transmarina militia perterritos ad sacramenti redemptionem vocabat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 56:8)
Is reliquo sermone confecto, cuius rei causa venerat, habere se a Pompeio ad eum privati officii mandata demonstrat:
(카이사르, 내란기, 1권 8:4)
Quae res etsi nihil ad levandas iniurias pertinere videbantur, tamen idoneos nactus homines, per quos ea, quae vellet, ad eum perferrentur, petit ab utroque, quoniam Pompei mandata ad se detulerint, ne graventur sua quoque ad eum postulata deferre, si parvo labore magnas controversias tollere atque omnem Italiam metu liberare possint.
(카이사르, 내란기, 1권 9:1)
Acceptis mandatis Roscius cum L.
(카이사르, 내란기, 1권 10:1)
Illi deliberata re respondent scriptaque ad eum mandata per eos remittunt;
(카이사르, 내란기, 1권 10:4)
Milites Domitianos sacramentum apud se dicere iubet atque eo die castra movet iustumque iter conficit VII omnino dies ad Corfinium commoratus, et per fines Marrucinorum, Frentranorum, Larinatium in Apuliam pervenit.
(카이사르, 내란기, 1권 23:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION