라틴어 문장 검색

Arabiae autem tres sunt, inferior petrodes eudemon, in qua populi sunt Sabaei, apud quos nascitur tus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4165)
dicti autem Sabaei ἀπο` τοῦ σέβειν, id est venerari, quod deos per ipsorum tura veneramur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4166)
ture calent arae sertisque recentibus halant ecce unde supra dixit haud equidem tali me dignor honore, quia Aeneas hostias obtulerat, quarum hic mentio non fit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4171)
indicit honorem] indictiva sacrificia dicebantur quae subito ad praesens tempus indicebantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 63210)
et sunt pauca quae 'us' producunt, ut senectus iuventus salus virtus palus servitus incus tus rus mus pus, tunc scilicet cum genetivus in 'tis' vel in 'ris' exit et habet paenultimam longam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 694)
ergo Sinon qui victima fuerat, quippe qui propter reditum sacrificio fuerat destinatus, nec possent Graeci nisi vel empta morte Sinonis ad patriam redire, iure et votis et praemio Graecorum interimitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1043)
sed cum postea Romanis sacrorum crudelitas displiceret, quamquam servi immolarentur, ad Laconas est Diana translata, ubi sacrificii consuetudo adulescentum verberibus servatur, qui vocabantur Bomonicae, quia aris superpositi contendebant, qui plura posset verbera sustinere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 11610)
nam et 'animam' dixit, et 'litare' verbo pontificali usus est, id est sacrificiis deos placare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1194)
leto non sacrificio:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1341)
nam piaculum est in sacrificio aliquid esse religatum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1345)
unde est intellegendum a Graecis magis ligatum ante tempus sacrificii;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 13411)
nam consuetudo illa quam supra diximus erat in ipso tempore sacrificiorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 13412)
laocoon ut Euphorion dicit, post adventum Graecorum sacerdos Neptuni lapidibus occisus est, quia non sacrificiis eorum vetavit adventum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2011)
sollemnis aras anniversario sacrificio religiosas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2021)
dicimus autem et sacrificium sollemne, et aras sollemnes, ut apricum et hominem et locum, ut aprici meminisse senes Persius, contra Horatius cur apricum oderit campum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2022)

SEARCH

MENU NAVIGATION