라틴어 문장 검색

Noe vinum bibit et inebriatus est rudi adhuc saeculo;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 8:24)
Deum fortem, patrem futuri saeculi, soluta maledictio est.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 15:33)
tunc Iacobus et Iohannes relicto patre, rete, navicula, secuti sunt salvatorem affectum sanguinis et vincula saeculi et curam domus pariter relinquentes;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 15:41)
tu insemel saeculi onere proiecto sede ad pedes domini et dic:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 18:31)
Sed ne hoc ipsud tibi iactantiam generet, quod saeculi iactantiam contempsisti, ne cogitatio tacita subrepat, ut quia in auratis vestibus placere desisti, placere coneris in sordibus et, quando in conventu fratrum veneris vel sororum, humili sedeas scabello, te causeris indignam, vocem ex industria quasi confecta ieiuniis tenues et deficientis imitata gressum umeris innitaris alterius.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:34)
"Qui autem omnem saeculi pompam pro purgamento habuerit et vana duxerit universa sub sole, ut Christum lucrifaciat, qui conmortuus est domino suo et conresurrexit et crucifixit carnem cum vitiis et concupiscentiis, libere proclamabit:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:175)
Quotienscumque te vana saeculi delectarit ambitio, quo- tiens in mundo aliquid videris gloriosum, ad paradisum mente transgredere;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 27:27)
Redolebat aliquid neglegentiae et divitiarum fasciis conligata in saeculi iacebat sepulchro, sed confremuit Iesus et conturbatus in spiritu clamavit dicens:
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 2:3)
PETIS, Nepotiane carissime,litteris transmarinis et crebro petis, ut tibi brevi volumine digeram praecepta vivendi et, qua ratione is, qui saeculi militia derelicta vel monachus coeperit esse vel clericus, rectum Christi tramitem teneat, ne ad diversa vitiorum diverticula rapiatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 1:1)
ne officium clericatus genus antiquae militiae putes, id est, ne lucra saeculi in Christi quaeras militia, ne plus habeas, quam quando clericus esse coepisti, et dicatur tibi:
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:13)
et ceteras ineptias amatorum, omnes delicias et lepores et risu dignas urbanitates in comoediis erubescimus, in saeculi hominibus detestamur:
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:41)
"se et alio loco Socraten atque Epicurum disserentes quorum aetates non annis, sed saeculis scimus fuisse!"
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 8:18)
modica in hamo esca ponitur, ut matronarum in eo saeculi protrahantur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 9:9)
"in quos fines saeculorum decurrerunt"
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 10:7)
Quodsi obtenderis facere te haec, ut roges pro miseris atque subiectis, iudex saeculi plus defert clerico continenti quam diviti et magis sanctitatem tuam veneratur quam opes;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION