라틴어 문장 검색

cui ille exercitus electos obsides, quantos solus nominavit, sine ulla controversia dedit, necnon et sacramentum in omnibus reliquiis, quibus ille rex maxime post Deum confidebat, iuravit, (in quibus nec alicui genti prius iurare voluit) citissime de regno suo se exiturum esse.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 49 52:4)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXVIII, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo, supra memoratus saepe exercitus Eaxeancestre deserens, Cippanham, villam regiam, quae est sita in sinistrali parte Wiltunscire, in orientali ripa fluminis, quod Britannice dicitur Abon, adiit, et ibi hyemavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 52 55:1)
Eodem tempore Aelfred saepe supra memoratus rex, cum paucis suis nobilibus et etiam cum quibusdam militibus et fasellis, per sylvestria et gronnosa Summurtunensis pagae loca in magna tribulatione inquietam vitam ducebat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 53 56:1)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXX, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo secundo, saepe memoratus paganorum exercitus Cirrenceastre deserens, ad Orientales Anglos perrexit, ipsamque regionem dividens coepit inhabitare.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 60 63:1)
Nam, ut de benevola mentis suae devotione Deo succinctim ac breviter, quamvis praeposterato ordine, loquar, cum in primaevo iuventutis suae flore, antequam propriam coniugem duceret, mentem suam propriam in Dei mandatis stabilire vellet, et se a carnali desiderio abstinere non posse cerneret, offensam Dei incurrere, si aliquid contrarium voluntati illius perageret, saepissime, galli cantu et matutinis horis clam consurgens, ecclesias et reliquias sanctorum orandi causa visitabat;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 74 77:11)
Cumque hoc saepius magna mentis devotione ageret, post aliquantulum intervallum praefatum fici dolorem Dei munere incurrit, in quo, diu et aegre per multos annos laborans, se, etiam de vita, desperabat, quousque, oratione facta, a se penitus eum amovit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 74 77:13)
Nec etiam illi sine liberali disciplina inter cetera praesentis vitae studia, quae nobilibus conveniunt, otiose et incuriose permittuntur, nam et psalmos et Saxonicos libros et maxime Saxonica carmina studiose didicere, et frequentissime libris utuntur.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 75 78:7)
Interea tamen rex, inter bella et praesentis vitae frequentia impedimenta, necnon paganorum infestationes et cotidianas corporis infirmitates, et regni gubernacula regere, et omnem venandi artem agere, aurifices et artifices suos omnes et falconarios et accipitrarios canicularios quoque docere, et aedificia supra omnem antecessorum suorum consuetudinem venerabiliora et pretiosiora nova sua machinatione facere, et Saxonicos libros recitare, et maxime carmina Saxonica memoriter discere, aliis imperare, et solus assidue pro viribus studiosissime non desinebat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 76 79:1)
qui subinde -- velut apis prudentissima, quae primo mane caris e cellulis consurgens aestivo tempore, per incerta aeris itinera cursum veloci volatu dirigens, super multiplices ac diversos herbarum, holerum, fruticum flosculos descendit, probatque quid maxime placuerit atque domum reportat -- mentis oculos longum dirigit, quaerens extrinsecus quod intrinsecus non habebat, id est in proprio regno suo.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 76 79:14)
Sperabant enim nostri, minores tribulationes et iniurias ex parte Hemeid regis sustinere, -- qui saepe depraedabatur illud monasterium et parochiam Sancti Degui, aliquando expulsione illorum antistitum, qui in eo praeessent, sicut et Nobis archiepiscopum, propinquum meum, et me expulit aliquando sub ipsis, -- si ego ad notitiam et amicitiam illius regis qualicunque pacto pervenirem.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 79 82:18)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXXVI, nativitatis autem Aelfredi trigesimo octavo, saepe memoratus exercitus regionem fugiens iterum et in Occidentalium Francorum regionem venit, naves suas intrans in flumen, quod Signe dicitur, sursum contra longe navigans Parisiam civitatem adiit, et ibi hiemavit, et castra metatus est in utraque parte fluminis prope ad pontem, ut transitum pontis civibus prohiberet -- quia illa civitas in medio fluminis sita est in insula parva -- obseditque illam civitatem anno illo integro.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 82 85:1)
Sed, cum nullum locum vacuum in eodem libello reperirem, in quo tale testimonium scribere possem -- erat enim omnino multis ex causis refertus -- aliquantisper distuli, et maxime quia tam elegans regis ingenium ad maiorem divinorum testimoniorum scientiam provocare studebam.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 88 91:4)
At si inter haec regalia exhortamenta propter pigritiam populi imperata non implentur, aut tarde incepta tempore necessitatis ad utilitatem exercentium minus finita non provenirent, ut de castellis ab eo imperatis adhuc non inceptis loquar, aut nimium tarde inceptis ad perfectum finem non perductis, et hostiles copiae terra marique irrumperent, aut, ut saepe evenit, utraque parte, tunc contradictores imperialium diffinitionum inani poenitentia pene exinaniti verecundabantur.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 91 96:14)
Inanem enim poenitentiam scriptura teste nomino, qua homines innumerabiles nimio detrimento pluribus insidiis perpetratis saepe perculsi dolent.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 91 96:15)
Nam, cum de necessitate animae suae solito cogitaret, inter cetera diuturna et nocturna bona, quibus assidue et maxime studebat, duo monasteria construi imperavit:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 92 97:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION