라틴어 문장 검색

quae non sane sunt in omnibus neutris usitata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 46장 1:14)
quod eo maius est illi quam aut tibi aut nobis, quia nos ea philosophia plus utimur, quae peperit dicendi copiam et in qua dicuntur ea, quae non multum discrepent ab opinione populari, Cato autem, perfectus mea sententia Stoicus, et ea sentit, quae non sane probantur in volgus, et in ea est haeresi, quae nullum sequitur florem orationis neque dilatat argumentum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 4:1)
si vis, sane sint breviora, leviora qui possunt videri?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 장 4:5)
Inepte sane.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 11:2)
Nec tamen mihi sane quicquam occurrit, cur non Pythagorae sit et Platonis vera sententia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 48:3)
Sane quidem, sed ne accidat, providebo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 77:4)
pungit dolor, vel fodiat sane:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 33:6)
qui autem in morbo sunt, sani non sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 9:2)
ex quo intellegendum est eos qui haec rebus nomina posuerunt sensisse hoc idem, quod a Socrate acceptum diligenter Stoici retinuerunt, omnis insipientes esse non sanos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 10:2)
qui est enim animus in aliquo morbo - morbos autem hos perturbatos motus, ut modo dixi, philosophi appellant - , non magis est sanus quam id corpus quod in morbo est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 10:3)
eos enim sanos quoniam intellegi necesse est, quorum mens motu quasi morbo perturbata nullo sit, qui contra adfecti sint, hos insanos appellari necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 11:4)
nam Peripatetici, familiares nostri, quibus nihil est uberius, nihil eruditius, nihil gravius, mediocritates vel perturbationum vel morborum animi mihi non sane probant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 22:4)
nam ut corpus, etiamsi mediocriter aegrum est, sanum non est, sic in animo ista mediocritas caret sanitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 22:7)
fac sane esse summum bonum non dolere - quamquam id non vocatur voluptas, sed non necesse est nunc omnia - :
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 40:3)
hi nimis iracunde agunt, praesertim cum ab is non sane animosa defendatur sententia, pro qua non in senatu, non in contione, non apud exercitum neque ad censores dicere audeant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 51:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION