라틴어 문장 검색

id carmen ab decemviris inventum eo magis patres movit, quod et legati qui donum Delphos portaverant referebant et sacrificantibus ipsis Pythio Apollini laeta exta fuisse et responsum oraculo editum maiorem multo victoriam quam cuius ex spoliis dona portarent adesse populo Romano.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 142:1)
responsum esse ferunt per Attalum regem compotes eius fore quod peterent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 151:1)
filius eius qui in Hispania perierat, vir optimus a senatu iudicatus, adulescens nondum quaestorius, quoniam ita responsum iubebat ut id numen ab optimo viro exciperetur consecrareturque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIX Periocha11)
cum saepius agitata res certiorem spem pacis in dies et Syphaci et Carthaginiensibus per eum faceret, legati Romani vetitos se reverti ad imperatorem aiunt, nisi certum responsum detur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 42:1)
tandem relatum responsum, quibusdam, quia nimis cupere Romanus pacem videbatur, iniquis per occasionem adiectis, quae peropportune cupienti tollere indutias Scipioni causam praebuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 46:1)
haec legatis responsa, et post dies paucos rursus Hasdrubal et Syphax copias iunxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 85:1)
ad ea responsum legatis rerum gestarum prospere in Africa communem sibi cum rege gratulationem esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 236:1)
legati pace infecta ac prope sine responso dimissi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 305:2)
qui cum ad puppim praetoriae navis accessissent velamenta supplicum porrigentes, orantes implorantesque fidem ac misericordiam Scipionis, nullum iis aliud responsum datum quam ut Tynetem venirent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 483:1)
- Sunt qui Hannibalem ex acie ad mare pervenisse, inde praeparata nave ad regem Antiochum extemplo profectum tradant, postulantique ante omnia Scipioni ut Hannibal sibi traderetur responsum esse Hannibalem in Africa non esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 503:1)
legatis Carthaginiensium et Philippi regis nam hi quoque venerant - petentibus ut senatus sibi daretur responsum iussu patrum ab dictatore est consules novos iis senatum daturos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 530:2)
De his rebus interrogati Macedones cum perplexe responderent, nequaquam ipsi simile responsum tulerunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 560:1)
cum hoc tam tristi responso dimissis Macedonibus, legati Carthaginienses vocati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 564:1)
his legationibus responsum est curae eam rem senatui fore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 14:1)
gratiae regi ab senatu actae responsumque tutari socios populo Romano in animo esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 88:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION