라틴어 문장 검색

non tamen ante mihi languescent lumina morte, nec prius a fesso secedent corpore sensus quam iustam a divis exposcam prodita multam caelestumque fidem postrema comprecer hora.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 5:14)
cum enim per peccatum Ade omnes peccatores essemus, dicente Apostolo "Sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors, ita in omnes homines mors, in quo omnes peccaverunt";
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 34:5)
Sed si ad eorum sensum subtiliter intrare velimus, non sine quodam elegie umbraculo hec tragedia processisse videbitur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 180:2)
Pulmonum morbo, corporisque debilitate correptus, munia militaria obire haud poterat, quocirca, ineunte vere anni millesimi septingentesimi quinquagesimi noni, imperio se abdicavit, Vernoniumque ad montem secessit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.19)
Bostonia ab Anglis deserta, eam Washingtonius copiis omnibus, magno civium gaudio, intravit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.83)
at ob exercitus infirmitatem, Brunsvicum, die, quo, Comes Cornwallis Novam Arcam intrarat, sese contulit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.35)
Ineunte anno millesimo septingentesimo septuagesimo septimo, mense Januario, Morristoniam, oppidulum Nova Caesarea situm, ut exercitui nudo perfugium praeberetur, Washingtonius secessit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.23)
ubi, quoniam urbem istam expugnare nequiverat, in hiberna cum exercitu secessit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.91)
intra, enim, horas viginti quatuor, postquam accessit morbus, placida morte obiit dux inclytus, pater patriae, generis humani ornamentum et decus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.9)
" " Cum populi liberi magistratus summus bis constitutus esset, cumque tertio praeses fieri facillime potuisset, ad villam, tamen, suam secessit, seque ab omni munere civili in posterum procul amoveri, ex animo cupiebat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.29)
Consilio militari damnatus, ad fundum suum apud Virginienses secessit, ubi aliquandiu moratus, Philadelphiam demigravit, ibique, perbrevi febre correptus, diem supremum obiit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.73)
quid de nobis fiet, quae adhuc adulescentiae sumus, quae sponsa intrante cum sponso remanemus extrinsecus?
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 19:30)
"Populus meus, intra in cubicula tua, claude ostium tuum, abscondere pusillum quantulum, donec pertranseat ira domini."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 20:2)
"Si quis mihi aperuerit, intrabo et cenabo cum eo et ipse mecum,"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 20:5)
"Mors intravit per fenestras vestras."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 20:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION