라틴어 문장 검색

plus enim stupet Meliboeus, si ille ita securus est, ut tantum de suis amoribus cantet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 54)
insere daphni piros hoc in gratiam Augusti, per cuius bene- ficium securus de agris suis est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 501)
et notandum, haec signa magis fida et subtiliora esse, quae ex luna vel sole colligimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4242)
oblitum iam securum ex ante acta victoria.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2361)
incautum vulgus quod sibi praecavere non possit, ut est apud Sallustium "repente incautos agros invasit", id est quibus praecautum securum non est, ut est "incautum patriasque obtrun- cat ad aras". incautum vulgus quod se morbosi pecoris con- tagione abstinere non novit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4691)
"Itaque et nobis deus nec non potest subvenire nec despicit, cum sit et omnium rector et amator suorum, sed in adversis unumquemque explorat et examinat, ingenium singulorum periculis pensitat, usque ad extremam mortem voluntatem hominis sciscitatur, nihil sibi posse perire securus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:23)
"quieti, modesti, dei nostri liberalitate securi spem futurae felicitatis fide praesentis eius maiestatis animamus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 38장 1:10)
quod Tarquinium dixisse ferunt exulantem, tum se intellexisse, quos fidos amicos habuisset, quos infidos, cum iam neutris gratiam referre posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 68:4)
in qua nisi, ut dicitur, apertum pectus videas tuumque ostendas, nihil fidum, nihil exploratum habeas, ne amare quidem aut amari, cum id quam vere fiat ignores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 123:2)
quod vero securi percussit filium, privavisse se etiam videtur multis voluptatibus, cum ipsi naturae patrioque amori praetulerit ius maiestatis atque imperii.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 30:6)
ad altiora quaedam et magnificentiora, mihi crede, Torquate, nati sumus, nec id ex animi solum partibus, in quibus inest memoria rerum innumerabilium, in te quidem infinita, inest coniectura consequentium non multum a divinatione differens, inest moderator cupiditatis pudor, inest ad humanam societatem iustitiae fida custodia, inest in perpetiendis laboribus adeundisque periculis firma et stabilis doloris mortisque contemptio - ergo haec in animis, tu autem etiam membra ipsa sensusque considera, qui tibi, ut reliquae corporis partes, non comites solum virtutum, sed ministri etiam videbuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 146:1)
secure percussit filium 10 20 sq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)309)
canum vero tam fida custodia tamque amans dominorum adulatio tantumque odium in externos et tam incredibilis ad investigandum sagacitas narium tanta alacritas in venando quid significat aliud nisi se ad hominum commoditates esse generatos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 158:6)
Certum igitur hoc sit, idque et primum et maxime necessarium, familiaritates habere fidas amantium nos amicorum et nostra mirantium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 39:3)
Iustis autem et fidis hominibus, id est bonis viris, ita fides habetur, ut nulla sit in iis fraudis iniuriaeque suspicio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 43:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION