라틴어 문장 검색

Hic ver adsiduum atque alienis mensibus aestas bis gravidae pecudes, bis pomis utilis arbos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 8:7)
in denso non segnior ubere Bacchus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 11:9)
en age segnis rumpe moras;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 1:20)
Hunc quoque, ubi aut morbo gravis aut iam segnior annis deficit, abde domo nec turpi ignosce senectae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 4:1)
Illum adeo placuisse apibus mirabere morem, quod neque concubitu indulgent nec corpora segnes in Venerem solvunt aut fetus nixibus edunt:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 9:2)
tibi qualum Cythereae puer ales, tibi telas operosaeque Minervae studium aufert, Neobule, Liparaei nitor Hebri, simul unctos Tiberinis umeros lavit in undis, eques ipso melior Bellerophonte, neque pugno neque segni pede victus, catus idem per apertum fugientis agitato grege cervos iaculari et celer arto latitantem fruticeto excipere aprum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 122)
te Liber et si laeta aderit Venus segnesque nodum solvere Gratiae vivaeque producent lucernae, dum rediens fugat astra Phoebus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 215)
segnius inritant animos demissa per aurem quam quae sunt oculis subiecta fidelibus et quae ipse sibi tradit spectator:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 6:11)
nam siquid in Flacco viri est, non feret adsiduas potiori te dare noctes et quaeret iratus parem nec semel offensi cedet constantia formae, si certus intrarit dolor.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 153)
qui servos proicere aurum in media iussit Libya, quia tardius irent propter onus segnes.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 2:16)
segnis ego, indignus qui tantum possideam;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 5:10)
Tertia est ex hoc genere adsidua adsectatorum copia.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 4:1)
qui autem tibi debent, ab iis plane hoc munus exigito, qui per aetatem ac negotium poterunt, ipsi tecum ut adsidui sint, qui ipsi sectari non poterunt, suos necessarios in hoc munere constituant.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 4:3)
prodest quidem vehementer nusquam discedere, sed tamen hic fructus est adsiduitatis, non solum esse Romae atque in foro sed adsidue petere, saepe eosdem appellare, non committere ut quisquam possit dicere, quod eius consequi possis, si abs te non sit rogatum et valde ac diligenter rogatum.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 14:2)
si tamen non continget, quales maxime velim nutrices, pueros, paedagogos habere, at unus certe sit assiduus loquendi non imperitus, qui, si qua erunt ab his praesente alumno dicta vitiose, corrigat protinus nec insidere illi sinat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 40:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION