라틴어 문장 검색

cum quolibet horum . . . aliquod conterit, eique, dum teritur, in vicem vinum et oleum murteum adicit, donec mellis crassitudinem fecerit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 8장4)
Tum in narem ipsam mel cum exiguo modo resinae terebenthinae coiciatur (quod specillo quoque involuto lana fit) adtrahaturque spiritum is sucus, donec in ore gustus eius sentiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 8장7)
aut interior scillae pars contrita, sic ut horum cuilibet mel adiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 8장11)
Ex populo quoque alba cortex radicis in hunc usumin vino mixto recte coquitur, et in aceto cornus cervini ramentum, et nepeta cum taeda pingui ac ficu item pingui vel in mulso vel in aceto et melle;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장7)
Aut panacis, papaveris lacrimae, peucedani, uvae taminiae sine seminibus pares potiones conteruntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장13)
Quod si dolor eximi eum cogit, et piperis semen cortice liberatum, et eodem modo Bactriana hederae coniecta in id foramen dentem findit, isque per testas excidet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장35)
ex malo Punico dulci sucus exprimitur, et eius sextarius in leni igne coquitur, donec ei mellis crassitudo est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 10장8)
tum croci, murrae, aluminis scissilis, singulorum P. II per se conteruntur, paulatimque his adiciuntur vini lenis cyathi duo, mellis unus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 10장9)
inlinendum mel cum omphacio;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 10장20)
At si modicus quidem tumor sed exulceratio est, furfurum cremori ad gargarizandum paulum mellis adiciendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 10장24)
Continendusque saepe ore reprimens cremor est, cui paulum mellis sit adiectum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 11장3)
hoc cum melle inlinitur, neque ulceribus tantum sed etiam tonsillis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 11장20)
Tum ipsa ulcera perunguenda sunt melle, cui rhus, quem Syriacum vocant, aut amarae nuces adiectae sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 11장34)
eademque ratione ei crocum, murra, alumen, vinum, mel miscetur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 11장36)
ad purganda tamen ulcera interdum caseus ex melle recte datur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 11장44)

SEARCH

MENU NAVIGATION