라틴어 문장 검색

III, 6), ipsos philosophos consulat qui Scripturarum sacrarum documentis contentus non est. Unde Macrobius, cum juxta Plotinum quatuor virtutes Deo assignaret, Fortitudo, inquit, illi est quod semper idem est, nec aliquando mutatur, hoc est, quod supra memoratus doctor et maximus Latinorum philosophorum Boetius, in lib. III De consolatione philosophiae astruit his verbis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 31:24)
Quod autem nec juxta philosophos ipse Deus substantia sit dicendus, facile convinci potest ex ipsis scripturis omnium dialecticam tractantium, quam nunc Latinitas, Porphyrii scilicet, Aristotelis et Boetii.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 34:6)
Cunctae res difficiles, non potest eas homo explicare sermone, et alta profunditas, quis inveniet eam?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 36:6)
Constat quippe juxta Boetium ac Platonem cognatos de quibus loquuntur rebus oportere esse sermones.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 36:20)
Quid itaque mirum si, cum omnia ineffabiliter transcendat Deus, omnem quoque institutionis humanae sermonem excedat?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 37:1)
Scit versutias sermonum et dispositiones argumentorum (Sap. VIII, 9).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 39:22)
Nam et grammatici cum tres distinguunt personas, primam videlicet quae loquitur, secundam ad quam loquitur, tertiam de qua tanquam ab utrisque diversa loquuntur personarum, juxta quarum proprietates diversitatem intelligunt, ut eidem rei sic tres istas personas inesse fateantur, ut idem homo et prima sit persona secundum quod loquitur, et secunda secundum quod ad eum aliquis loquitur, et tertia secundum quod de ipso inter aliquas sermo est. Et prima quidem persona caeterarum principium est quoddam, et origo seu causa;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 43:7)
Nisi enim prima sit persona, quae scilicet loquitur, quomodo erit secunda, ad quam videlicet sermo loquentis?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 43:9)
Nec rectae confessioni officit, si nonnulla confessionis verba in canonicis minime reperiantur Scripturis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 53:18)
Ob hoc enim maxime symbola conciliorum Scripturis illis sunt superaddita, ut illa doceant vel disserant quae ibi aperte non habentur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 53:19)
Quis enim Trinitatem, vel tres personas in ea sibi coaeternas et coaequales, quarum unaquaeque sit Deus in illis Scripturis dici meminerit, aut Pilatum Pontium appellari, aut ad inferos animam descendisse Christi, et alia quaedam quae in verbis non continentur canonicis?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 53:20)
Spiritum sanctum verum Deum invenimus in Scriptura, et de Patre proprie esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:45)
Primum igitur accipe quod de Patre est proprie Spiritus sanctus, dicente Scriptura:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:48)
Idem de verbis Domini, sermone 9:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:58)
Quibus quidem objectis id praedicendum arbitror, quod juxta ipsos quoque philosophos, et communis sermonis usum, nunquam potentia cujusque rei accipitur, nisi in his quae ad commodum vel dignitatem ipsius rei spectant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION