라틴어 문장 검색

item de provinciis praetorum decretum est, prima ut sors duae, urbanaque et inter cives ac peregrinos iurisdictio esset, secunda Brutti, tertia classis, ut navigaret quo senatus censuisset, quarta Sicilia, quinta Sardinia, sexta Hispania ulterior.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 488:1)
deinde an omnino mittendus esset, consultatio mota est, maxime a Thoante Aetolo, qui omnibus in Graecia tumultu completis Demetriadem adferebat in potestate esse et, quibus mendaciis de rege, multiplicando verbis copias eius, erexerat multorum in Graecia animos, iisdem et regis spem inflabat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 497:1)
inde profecti sextis castris ad caput Caici amnis pervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 416:1)
hoc tenui pluma completum dolium ore in cuniculum verso posuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 83:3)
in parsimonia, in patientia laboris periculique ferrei prope corporis animique, quem ne senectus quidem quae solvit omnia fregerit, qui sextum et octogesimum annum agens causam dixerit, ipse pro se oraverit scripseritque, nonagesimo anno Ser.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 495:1)
e qua regione abduxisset legiones, extemplo inde rebellatum, magnoque eum postea proelio ad montem Chaunum cum Celtiberis a prima luce ad sextam horam diei signis collatis pugnasse, multos utrimque cecidisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 587:2)
Sextus et vicesimus annus agebatur, ex quo petenti Philippo data pax erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 552:1)
ante diem sextum kal.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 15:2)
Paulus ipse post dies paucos regia nave ingentis magnitudinis, quam sedecim versus remorum agebant, ornata Macedonicis spoliis non insignium tantum armorum, sed etiam regiorum textilium, adverso Tiberi ad urbem est subvectus, completis ripis obviam effusa multitudine.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 420:1)
neque sexta aerumna acerbior Herculi, quam illa mihi obiectast.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 110)
domi esse ad eam rem video silvai satis, mulieres tres, quartus tute es, quintus ego, sextus senex;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 437)
Habitat profecto, nam heri et nudius tertius, quartus, quintus, sextus, usque postquam hinc peregre eius pater abiit, numquam hic triduom unum desitum est potarier.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 473)
perfidia et peculatus ex urbe et avaritia si exulant, quarta invidia, quinta ambitio, sexta obtrectatio, septimum periurium, Tox.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 412)
hoc est sextum a porta proxumum angiportum, in id angiportum me devorti iusserat;
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 211)
nudius sextus quoi talentum mutuom dedi, reposcam, ut habeam, mecum quod feram, viaticum.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 2126)

SEARCH

MENU NAVIGATION