라틴어 문장 검색

non gravi flatu tibi luctificus Auster nec parum pluvio aethere satiata tellus halitu sicco nocet, sed rex cruentus, pretia qui saevae necis sceptra et nefandos occupat thalamos patris egitque in ortus semet et matri impios fetus regessit, quique, vix mos est feris, fratres sibi ipse genuit - implicitum malum magisque monstrum Sphinge perplexum sua.
(세네카, 오이디푸스 7:48)
ensis senili siccus e iugulo redit.
(세네카, Troades 51:1)
Sed iam per multum tempus eam relinquid, unde sicca et multum aspera facta est.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 1. Primi sapientis prima historia: Leo 1:25)
Adveniente autem profunda estate grana adeo sicca (facta) sunt in nido quod devenerunt ad mediam partem.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 4. Secundi sapientis prima historia: Turtures 1:6)
an poteris siccis mea fata reposcere ocellis, ossaque nulla tuo nostra tenere sinu?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 179)
' quaerebam, sicca si posset piscis harena nec solitus ponto vivere torvus aper;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 33)
quid tibi iucundum est siccis habitare medullis?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1210)
at dum demissis supplex cervicibus ibam, dicebar sicco vilior esse lacu.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 147)
terra prius falso partu deludet arantis, et citius nigros Sol agitabit equos, fluminaque ad caput incipient revocare liquores, aridus et sicco gurgite piscis erit, quam possim nostros alio transferre dolores:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1523)
non haec Pleiades faciunt neque aquosus Orion, nec sic de nihilo fulminis ira cadit;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1630)
nec licet in triviis sicca requiescere luna, aut per rimosas mittere verba fores.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 178)
venit enim tempus, quo torridus aestuat aer, incipit et sicco fervere terra Cane.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 28a5)
transeat hic sine nube dies, stent aere venti, ponat et in sicco molliter unda minas.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 103)
nam mihi quo Poenis ter purpura fulgeat ostris crystallusque meas ornet aquosa manus?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 329)
disce, quid Esquilias hac nocte fugarit aquosas, cum uicina nouis turba cucurrit agris.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 81)

SEARCH

MENU NAVIGATION