라틴어 문장 검색

De hoc enim quaero, an et qui credideris tanti habeas ad eam tali conscientia pervenire, veni, demerge ferrum in infantem nullius inimicum, nullius reum, omnium filium, vel, si alterius officium est, tu modo adsiste morienti homini antequam vixit, fugientem animam novam expecta, excipe rudem sanguinem, eo panem tuum satia, vescere libenter.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 8장 1:3)
Porro, si et magi phantasmata edunt et iam defunctorum infamant animas, si pueros in eloquium oraculi elidunt, si multa miracula circulatoriis praestigiis ludunt, si et somnia immittunt habentes semel invitatorum angelorum et daemonum adsistentem sibi potestatem, per quos et caprae et mensae divinare consuerunt, quanto magis ea potestas de suo arbitrio et pro suo negotio studeat totis viribus operari quod alienae praestat negotiationi!
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 1:1)
virtus illi sua adsistit;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 6:5)
Contigit autem iudicem ea hora, qua ad eum Albanus adducebatur, aris adsistere, ac daemonibus hostias offerre.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 1:1)
Cumque uidisset Albanum, mox ira succensus nimia, quod se ille ultro pro hospite, quem susceperat, militibus offerre, ac discrimini dare praesumsisset, ad simulacra daemonum, quibus adsistebat, eum iussit pertrahi:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 1:2)
Nam quando de Galliis episcopi ueniunt, qui in ordinatione episcopi testes adsistant?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 3:22)
sed de hac re ad praesens siluimus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 2:24)
Rursumque modicum silens, tertio dixit:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IX. 1:14)
Dixit, et, sicut antea, parum silens, ita sermonem conclusit:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IX. 1:16)
Quod dum tempore quodam faceret, et relicta domu conuiuii egressus esset ad stabula iumentorum, quorum ei custodia nocte illa erat delegata, ibique hora conpetenti membra dedisset sopori, adstitit ei quidam per somnium, eumque salutans, ac suo appellans nomine:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 1:5)
Cumque euadentes ad terram, nauiculam quoque nostram ab undis exportaremus, mox eadem, quae nostri gratia modicum siluerat, tempestas rediit, et toto illo die multum furere non cessauit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. I. 1:5)
et ibi usque ad diem mortis in tanta mentis et corporis contritione durauit, ut multa illum, quae alios laterent, uel horrenda uel desideranda uidisse, etiamsi lingua sileret, uita loqueretur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII.15)
et silente lectore coeperunt alterutrum requirere, quis esset ille Uilfridus episcopus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 5:11)
Adstitit enim mihi quidam candido praeclarus habitu, dicens se Michahelem esse archangelum:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 6:10)
Ipse ego velatus filo tunicisque solutis Vota novem Triviae nocte silente dedi.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 58)

SEARCH

MENU NAVIGATION