라틴어 문장 검색

Sed cum, quod honestum sit, id solum bonum esse dicamus, consentaneum tamen est fungi officio, cum id officium nec in bonis ponamus nec in malis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 75:1)
qui, cum ratio docuerit, quod honestum esset, id esse solum bonum, semper sit necesse est beatus vereque omnia ista nomina possideat, quae irrideri ab inperitis solent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 97:2)
quodque hoc solum animal natum est pudoris ac verecundiae particeps appetensque coniunctionum hominum ad societatem animadvertensque in omnibus rebus, quas ageret aut diceret, ut ne quid ab eo fieret nisi honeste ac decore, his initiis, ut ante dixi, seminibus a natura datis temperantia, modestia, iustitia et omnis honestas perfecte absoluta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 25:2)
Minime vero illud probo, quod, cum docuistis, ut vobis videmini, bonum solum esse, quod honestum sit, tum rursum dicitis initia proponi necesse esse apta et accommodata naturae, quorum ex selectione virtus possit existere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 63:1)
vobis autem, quibus nihil est aliud propositum nisi rectum atque honestum, unde officii, unde agendi principium nascatur non reperietis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 63:8)
si enim omne bonum laudabile est, omne honestum est - quis tibi ergo istud dabit praeter Pyrrhonem, Aristonem eorumve similes, quos tu non probas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 66:6)
in prima igitur constitutione Zeno tuus a natura recessit, cumque summum bonum posuisset in ingenii praestantia, quam virtutem vocamus, nec quicquam aliud bonum esse dixisset, nisi quod esset honestum, nec virtutem posse constare, si in ceteris rebus esset quicquam, quod aliud alio melius esset aut peius, his propositis tenuit prorsus consequentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 73:1)
Dicunt appetitionem animi moveri, cum aliquid ei secundum naturam esse videatur, omniaque, quae secundum naturam sint, aestimatione aliqua digna eaque pro eo, quantum in quoque sit ponderis, esse aestimanda, quaeque secundum naturam sint, partim nihil habere in sese eius appetitionis, de qua saepe iam diximus, quae nec honesta nec laudabilia dicantur, partim, quae voluptatem habeant in omni animante, sed in homine rationem etiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 79:1)
omnium autem eorum commodorum, quibus non illi plus tribuunt, qui illa bona esse dicunt, quam Zeno, qui negat, longe praestantissimum esse, quod honestum esset atque laudabile.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 80:1)
sed si duo honesta proposita sint, alterum cum valitudine, alterum cum morbo, non esse dubium, ad utrum eorum natura nos ipsa deductura sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 80:2)
hoc vero te ferre non potuisse, quod antiqui illi quasi barbati, ut nos de nostris solemus dicere, crediderint, eius, qui honeste viveret, si idem etiam bene valeret, bene audiret, copiosus esset, optabiliorem fore vitam melioremque et magis expetendam quam illius, qui aeque vir bonus multis modis esset, ut Ennii Alcmaeo, 'ci/rcumventus mo/rbo, exilio atque i/nopia'. illi igitur antiqui non tam acute optabiliorem illam vitam putant, praestantiorem, beatiorem, Stoici autem tantum modo praeponendam in seligendo, non quo beatior ea vita sit, sed quod ad naturam accommodatior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 85:2)
se dicere inter honestum et turpe nimium quantum, nescio quid inmensum, inter ceteras res nihil omnino interesse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 95:3)
' itaque dicebat plus tribui divitiis a Zenone, qui eas in praepositis poneret, quam ab Aristotele, qui bonum esse divitias fateretur, sed neque magnum bonum et prae rectis honestisque contemnendum ac despiciendum nec magnopere expetendum, omninoque de istis omnibus verbis a Zenone mutatis ita disputabat, et, quae bona negarentur ab eo esse et quae mala, illa laetioribus nominibus appellari ab eo quam a nobis, haec tristioribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 99:13)
- Quia nec honesto quicquam honestius nec turpi turpius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 102:2)
quid enim est tam repugnans quam eundem dicere, quod honestum sit, solum id bonum esse, qui dicat appetitionem rerum ad vivendum accommodatarum natura profectam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 106:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION