라틴어 문장 검색

Probatos itaque semper lege, et si quando ad alios deverti libuerit, ad priores redi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 2 4:4)
Illud tibi praecipio, ne sis miser ante tempus, cum illa, quae velut imminentia expavisti, fortasse numquam ventura sint, certe non venerint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 4:5)
quoius libet ex his elige usum rudem, facilem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 4:3)
Subinde itaque, Lucili, quam multa sis consecutus recordare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 10:1)
Nihil libere volumus, nihil absolute, nihil semper.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 1:3)
Libet aliquid habere quod vincam, cuius patientia exercear.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 64 5:1)
Socrates qui totam philosophiam revocavit ad mores et hanc summam dixit esse sapientiam, bona malaque distinguere, "sequere," inquit, "illos, si quid apud te habeo auctoritatis, ut sis beatus, et te alicui stultum videri sine.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 7:1)
Quid miraris, si uri, vulnerari, occidi, alligari iuvat, aliquando etiam libet?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 23:1)
Quid tibi opus est, ut sis bonus ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 4:1)
Libet enim, Lucili virorum optime, ridere ineptias Graecas, quas nondum, quamvis mirer, excussi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 8:2)
at si conscendere hunc verticem libet, cui se fortuna summisit, omnia quidem sub te, quae pro excelsissimis habentur, aspicies, sed tamen venies ad summa per planum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 13:3)
Libebat intueri signa ex media caeli parte vergentia, rursus ex occulto alia surgentia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 42:3)
Haec erat secundum naturam domus, in qua libebat habitare nec ipsam nec pro ipsa timentem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 43:5)
in quantulo libet tempore bona aeterna consummat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 25:3)
Libet admirantem invictam constantiam viri inter publicas ruinas non labantis dicere:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 71:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION