라틴어 문장 검색

Marius ubi ex nuntiis quae Ligus egerat cognovit, quamquam toto die intentos proelio Numidas habuerat, tum vero cohortatus milites et ipse extra vineas egressus, testudine acta succedere et simul hostem tormentis sagittariisque et funditoribus eminus terrere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장9)
Aut hoc ipsum succedit in locum voluptatum, nullis egere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 5:4)
Non potest fieri, ut non aliquando succedat multa temptanti."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 2:7)
Quemadmodum per proclive currentium non ubi visum est, gradus sistitur, sed inritato corporis pondere se rapit ac longius quam voluit effertur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 7:1)
In locum stili sermo successit, ex quo eam partem ad te perferam, quae in lite est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 2:1)
Ut animum possis continere, primum corporis tui fugam siste.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 1:3)
Numquam enim non succedent occupationes novae;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 2:4)
Si amicum bonum amisi, non est mihi pro illo perfidia patienda, nec si bonos liberos extuli, in illorum locum impietas succedit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 23:9)
Hodie utrum tandem sapientiorem putas, qui invenit quemadmodum in inmensam altitudinem crocum latentibus fistulis exprimat, qui euripos subito aquarum impetu implet aut siccat et versatilia cenationum laquearia ita coagmentat, ut subinde alia facies atque alia succedat et totiens tecta quotiens fericula mutentur, an eum, qui et aliis et sibi hoc monstrat, quam nihil nobis natura durum ac difficile imperaverit, posse nos habitare sine marmorario ac fabro, posse nos vestitos esse sine commercio sericorum, posse nos habere usibus nostris necessaria, si contenti fuerimus iis quae terra posuit in summo ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 15:1)
Medicina quondam paucarum fuit scientia herbarum, quibus sisteretur fluens sanguis, vulnera coirent;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 15:1)
Ingrati adversus percepta spe futuri sumus, quasi non quod futurum est, si modo successerit nobis, cito in praeterita transiturum sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 5:1)
Nullum est, mihi crede, iter, quod te extra cupiditates, extra iras, extra metus sistat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 19:4)
nubilo serena succedunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 8:2)
Meliora praetervolant, deteriora succedunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 24:4)
Nec intra haec humani ingenii sagacitas sistitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION