라틴어 문장 검색

Fereque post longam sitim et vigiliam, post multam satietatem, post infractum calorem, plenus somnus venit, per quem ingens sudor effunditur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VII Quomodo pestilentes febres curari debeant. 8:6)
Saepe igitur ex aqua frigida, cui oleum sit adjectum, corpus ejus pertractandum est, quoniam interdum sic evenit, ut horror oriatur, et fiat initium quoddam novi motus;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IX Curatio lentarum febrium. 1:5)
Siquidem apud antiquos quoque ante Herophilum et Erasistratum, maximeque post Hippocratem fuit Petro quidam, qui febricitantem hominem ubi acceperat, multis vestimentis operiebat, ut simul calorem ingentem, sitimque excitaret:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IX Curatio lentarum febrium. 2:5)
deinde, ubi paulum remitti coeperat febris, aquam frigidam potui dabat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IX Curatio lentarum febrium. 3:1)
si non moverat, plus etiam aquae frigidae ingerebat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IX Curatio lentarum febrium. 3:3)
deinde, ea bene finita, reficiunt stomachum cibo frigido et levi.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XI Curatio frigoris quod febrem praecedit. 2:4)
abstinere, aqua tantummodo calida, si sitis est, assumpta;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XV Curatio quartanae febris. 2:2)
item per caput aqua frigida infusa, demissumque corpus in aquam et oleum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 22:5)
Si cibum non accipit, perunctum ante perfundere aqua frigida convenit, et tum dare.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIX De cardiacis. 4:6)
Excitat autem validissime repente aqua frigida infusa.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XX De Lethargicis. 3:3)
quum desideret famem, sitim, mille alia taedia, longamque patientiam, iis succurritur, qui facile coguntur, quam quibus inutilis libertas est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 2:8)
Inter initia tamen non difficilis curatio est, si imperata sunt quies, sitis, inedia;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 4:1)
Metrodorum tamen, Epicuri discipulum, ferunt, quum hoc morbo tentaretur, nec aequo animo necessariam sitim sustineret, ubi diu abstinuerat, bibere solitum, deinde evomere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 4:3)
Praeter haec convenit ambulare locis quam minime frigidis, sole vitato;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 5:1)
Lac quoque, quod in capitis doloribus, et in acutis febribus, et per eas facta nimia siti, ac, sive praecordia tument, sive biliosa urina est, sive sanguis fluxit, pro veneno est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION