라틴어 문장 검색

qui quamvis parum docuit, quando venter, quando corpus ipsum exinaniretur, dicendo tamen haec esse videnda, et tum cibum dandum, quum corpori deberetur, satis ostendit, dum vires superessent, dari non oportere;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 9:2)
Haec enim sitim accendit, et tum maxime aquam exigit, quum illa periculosissima est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 1:4)
Sed docendus aeger est, ubi febris quieverit, protinus sitim quoque quieturam;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 1:5)
Necesse est tamen, quanto facilius etiam sani famem, quam sitim sustinent, tanto magis aegris in potione, quam in cibo indulgere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 2:1)
secundo vero, ceterisque etiam, quibus cibus non dabitur, tamen, si magna sitis urgebit, potio dari potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 3:2)
quod fere sitis prohibet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 4:5)
In hoc genere morborum sanguinem etiam misisse, concussisse vehementibus gestationibus corpus, in lumine habuisse, imperasse famem, sitim, vigiliam prodest.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 13:6)
At potio esse debet magis liberalis, et ante cibum, et post hunc, et cum hoc, ultra quam sitis coget:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 14:7)
Nam si venter fluit, aut si stomachus non continet, ubi febris decrevit, liberaliter oportet aquam tepidam potui dare, et vomere cogere;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 15:4)
si venter profluit, calidum;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 17:3)
non facile sanguinem mittere, non facile ducere alvum, non cruciare vigilia, fameve, aut nimia siti, non vino curare.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VII Quomodo pestilentes febres curari debeant. 4:2)
Ac ne siti quidem nimia vexandus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VII Quomodo pestilentes febres curari debeant. 7:1)
Quum vero in summo incremento morbus est, utique non ante quartum diem, magna siti antecedente, frigida aqua copiose praestanda est, ut bibat etiam ultra satietatem;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VII Quomodo pestilentes febres curari debeant. 8:1)
et quum jam venter et praecordia ultra modum repleta, satisque refrigerata sunt, vomere debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VII Quomodo pestilentes febres curari debeant. 8:2)
Fereque post longam sitim et vigiliam, post multam satietatem, post infractum calorem, plenus somnus venit, per quem ingens sudor effunditur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VII Quomodo pestilentes febres curari debeant. 8:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION