라틴어 문장 검색

Navalis est, qua donari solet proelio qui primus in hostium navem armatus transiluit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 19:1)
Et muralis autem et castrensis et navalis fieri ex auro solent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 20:1)
Ovandi ac non triumphandi causa est, cum aut bella non rite indicta neque cum hoste gesta sunt, aut hostium nomen humile et non idoneum est, ut servorum piratarumque, aut, deditione repente facta, inpulverea, ut dici solet, incruentaque victoria obvenit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 23:3)
Partim enim scripserunt qui ovaret introire solitum equo vehentem;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 29:2)
Immo ipse Hyginus parum animadvertit sic hoc esse dictum, ut pleraque dici per defectionem solent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VIII 4:1)
Eius observationis an religio ulla sit tradita, quaeri solet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVII 5:1)
Sed nos audire soliti sumus annales omnino id esse quod historiae sint;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVIII 4:1)
Cum Graecum autem vocabulum sit soloecismus, an Attici homines qui elegantius locuti sunt usi eo sint quaeri solet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XX 4:1)
Scio solere plerisque hominibus rebus secundis atque prolixis atque prosperis animum excellere atque superbiam atque ferociam augescere atque crescere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 15:2)
Advorsae res edomant et docent quid opus siet facto, secundae res laetitia transvorsum trudere solent a recte consulendo atque intellegendo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 15:4)
Cuiusmodi servos et quam ob causam Caelius Sabinus, iuris civilis auctor, pilleatos solitos scripserit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IV 1:1)
PILLEATOS servos venum solitos ire, quorum nomine venditor nihil praestaret, Caelius Sabinus iurisperitus scriptum reliquit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IV 2:1)
Est autem alia rationis opinio cur dici solitum sit captivos sub corona , quod milites custodiae causa captivorum venalium greges circumstarent eaque circumstatio militum corona appellata sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IV 5:1)
At ille amans, ubi saepe ad litus solitum adnavit et puer, qui in primo vado adventum eius opperiri consueverat, nusquam fuit, desiderio tabuit exanimatusque est et in litore iacens inventus ab his qui rem cognoverant, in sui pueri sepulcro humatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, VIII 7:3)
Nam qui cotidie unguentatus adversum speculum ornetur, cuius supercilia radantur, qui barba vulsa feminibusque subvulsis ambulet, qui in conviviis adulescentulus cum amatore, cum chiridota tunica interior accubuerit, qui non modo vinosus, sed virosus quoque sit, eumne quisquam dubitet, quin idem fecerit quod cinaedi facere solent?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XII 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION