라틴어 문장 검색

Chaereae contra, tribuno militum, sermo non pro manu erat, languidus sono et, ni facta nosses, suspectior.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 95:1)
flagrant ac micant oculi, multus ore toto rubor exaestuante ab imis praecordiis sanguine, labra quatiuntur, dentes comprimuntur, horrent ac surriguntur capilli, spiritus coactus ac stridens, articulorum se ipsos torquentium sonus, gemitus mugitusque et parum explanatis vocibus sermo praeruptus et conplosae saepius manus et pulsata humus pedibus et totum concitum corpus" magnasque irae minas agens," foeda visu et horrenda facies depravantium se atque intumescentium - nescias utrum magis detestabile vitium sit an deforme.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 5:1)
Cantus nos nonnumquam et citata modulatio instigat Martiusque ille tubarum sonus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 11:1)
Leonum quam pavida sunt ad levissimos sonos pectora !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 60:2)
adice dentium inter se arietatorum ut aliquem esse cupientium non alium sonum quam est apris tela sua adtritu acuentibus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 23:1)
Quam diu quidem passim vagamur non ducem secuti sed fremitum et clamorem dissonum in diversa vocantium, conteretur vita inter errores brevis, etiam si dies noctesque bonae menti laboremus.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 3:1)
vide hos eosdem in suggestu rosae despectantis popinam suam, aures vocum sono, spectaculis oculos, saporibus palatum suum delectantes;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 56:2)
sonus tantummodo verborum ad aures vestras pervenit :
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 136:3)
Excitatus flammarum sono, uicinorum primo fidem exploraui.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Domus cum arboee exusta.6)
fortem vocemus cuius horrentes comae maduere nardo, laude qui notas manus ad non virilem tympani movit sonum, mitra ferocem barbara frontem premens?
(세네카, Hercules Furens 7:8)
hic saevus umbras territat Stygius canis, qui terna vasto capita concutiens sono regnum tuetur, sordidum tabo caput lambunt colubrae, viperis horrent iubae longusque torta sibilat cauda draco.
(세네카, Hercules Furens 12:17)
sensit ut motus pedum, attollit hirtas angue vibrato comas missumque captat aure subrecta sonum, sentire et umbras solitus, ut propior stetit Iove natus, antro sedit incertus canis leviterque timuit, ecce latratu gravi loca muta terret;
(세네카, Hercules Furens 12:19)
scelus remitto, dexterae parcent tuae Eumenides ipsae - verberum crepuit sonus.
(세네카, Hercules Oetaeus 15:12)
est est Herculeus sonus.
(세네카, Hercules Oetaeus 16:31)
quis sonus nostras ferit caelestis aures?
(세네카, Hercules Oetaeus 21:30)

SEARCH

MENU NAVIGATION